Quantum redactiones paginae "Antigonus II (rex Iudaeorum)" differant
Content deleted Content added
Linea 12:
Paulo post pollicitis mille [[Talentum|talentis]] et quingentis puellis societatem cum Parthis coniunxit ut in regnum paternum sese restituerent. Itaque postquam hieme 41/40 a.C.n. ex improviso [[Syria (provincia Romana)|Syriam provinciam]] Pacoro duce occupaverunt atque praesidia Romana fugarunt, Parthi Hierosolyma et regnum Antigono tradiderunt qui tum summum sacerdotem [[Hyrcanus II|Hyrcanum]] Parthorum captivum mutilasse dicitur dum mordicus aurem ei eripit ne summum sacerdotium in posterum sibi vindicare posset. Lex Iudaica enim vetat quemquam nisi corpore integrum Dei sacris ministrare. Ita Antigonus, ut pater, et rex Iudaeorum et summus sacerdos factus est.
At Herodi in [[Aegyptus antiqua|Aegyptum]] atque inde Romam confugere contigit ubi suffragante [[Marcus Antonius|Marco Antonio]]
Parthis a legato Romano [[Publius Ventidius Bassus|Publio Ventidio]] victis, [[Gaius Sosius]] et Herodes Hierosolyma obsederunt atque anno [[37 a.C.n.]] expugnaverunt et Antigonum vivum ceperunt. Qui flebiliter et muliebriter duci Romano supplicasse dicitur (ne obliviscamur tamen praecipuum fontem Flavii Iosephi ad illam partem historiae fuisse amicum et historiographum Herodis, [[Nicolaus Damascenus|Nicolaum Damascenum]]). Postquam eum irrisit Sosius catenatum Antigonum Marco Antonio tradidit qui primo eum ad [[Triumphus|triumphum]] ornandum servare
==Si vis plura legere.==
|