Quantum redactiones paginae "Antigonus II (rex Iudaeorum)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''Antigonus II''' vel '''Antigonus Mattathias''' (mortuus Antiochiae [[37 a.C.n.]]) fuit rex [[Iudaei|Iudaeorum]] ab anno [[40 a.C.n.]] usque ad annum [[37 a.C.n.]] ː a [[Parthia|Parthis]] institutus, a Romanis destitutus, rogante [[Herodes Magnus|Herode]], eius aemulo, [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] iussu [[Antiochia ad Orontem|Antiochiae]] decollatus est<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XV.5-10.</ref>.
 
Hasmonaeorum gente ortus filius erat illius [[Aristobulus II|Aristobuli]] qui Hierosolymis regnaverat inter 67 et 63 a.C.n. atque tum a Pompeio victus Romam captivus abductus erat. Una cum patre circa [[57 a.C.n.]] custodiam Romanorum fefellit et in Iudaeam rediit. Ibi Aristobulus exercitum non spernendum e fautoribus suis qui Iudaeam a Romanis et [[Antipater (Herodis Magni pater)|Antipatre]] liberare volebant, collegit et regnum paternum reciperare conabatur. Tandem a [[Fasti legatorum Syriae|proconsule Syriae]] [[Aulus Gabinius|Aulo Gabinio]] proelio victus et catenatus Romam iterum missus est. At AntigonusAntigonum mox dimissusdimisit estGabinius quia Gabinius matri oppida sibi tradenti libertatem liberorum concesserat<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.171-174. ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XIV.92-97</ref>.
 
Anno [[49 a.C.n.]], ineunte bello civili inter Caesarem et [[Pompeius|Pompeium]] et pater Aristobulus et frater Alexander a Pompeianis necati sunt quia timebant ne seditiones moverent ad regnum reciperandum et socios turbarent (nonne ipse Caesar duas legiones Aristobulo tradere volebat ut eum in hostes immitteret ?). At Antigonus a Ptolomaeo, Chalcidis ad montem [[Libanus|Libanum]] tyranno, servatus est qui matri persuaserat ut eum ad se mitteret<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.183-186. ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XIV.123-126</ref>.
 
Nihilominus cum anno [[47 a.C.n.]] Caesarem victorem adiit ut ab eo in regnum paternum restituereturrestitutum iri sperans, postulatis Antigoni [[Dictatura|dictator]] Romanus non satisfecit ː interea enim Antipater magno auxilio ei fuerat in [[Bellum Alexandrinum|bello Alexandrino]] atque multa vulnera fortiter pugnando acceptas ostendere poterat. Itaque Caesar summi sacerdotis munus [[Hyrcanus II|Hyrcano]] confirmavit et Antipatris dignitatem auxit<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.195-199. ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XIV.140-143</ref>. Secundum historicum [[Flavius Iosephus|Flavium Iosephum]] Antigonus nimis ferox in causa sua proferenda tum visus est<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.195</ref>.
==Si vis plura legere.==
[[Fasciculus:Nadagen Hasmoneeën.PNG|thumb|400px|Stemma ultimorum Hasmonaeorum.]]