Quantum redactiones paginae "Antigonus II (rex Iudaeorum)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 6:
Anno [[49 a.C.n.]], ineunte bello civili inter Caesarem et [[Pompeius|Pompeium]] et pater Aristobulus et frater Alexander a Pompeianis necati sunt quia timebant ne seditiones moverent ad regnum reciperandum et socios turbarent (nonne ipse Caesar duas legiones Aristobulo tradere volebat ut eum in hostes immitteret ?). At Antigonus a Ptolomaeo, Chalcidis ad montem [[Libanus|Libanum]] tyranno, servatus est qui matri persuaserat ut eum ad se mitteret<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.183-186. ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XIV.123-126</ref>.
 
Nihilominus cum anno [[47 a.C.n.]] Caesarem victorem adiit, postulatis Antigoni dictator Romanus non satisfecit ː interea enim Antipater magno auxilio ei fuerat in [[Bellum Alexandrinum|bello Alexandrino]] atque multa vulnera fortiter pugnando acceptas ostendere poterat. Itaque Caesar munera summi sacerdotis [[Hyrcanus II|Hyrcani]] confirmavit et Antipatris dignitatem auxit<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.195-199. ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XIV.140-143</ref>. Secundum historicum [[Flavius Iosephus|Flavium Iosephum]] Antigonus nimis ferox in causa sua proferenda tum visus est<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.195</ref>.
==Si vis plura legere.==
[[Fasciculus:Nadagen Hasmoneeën.PNG|thumb|400px|Stemma ultimorum Hasmonaeorum.]]