Quantum redactiones paginae "Antigonus II (rex Iudaeorum)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
Hasmonaeorum gente ortus filius erat illius [[Aristobulus II|Aristobuli]] qui Hierosolymis regnaverat inter 67 et 63 a.C.n. atque tum a Pompeio victus Romam captivus abductus erat. Una cum patre circa [[57 a.C.n.]] custodam Romanorum fefellit et in Iudaeam rediit. Ibi Aristobulus exercitum non spernendum e fautoribus suis qui Iudaeam a Romanis et [[Antipater (Herodis Magni pater)|Antipatre]] liberare volebant, collegit et regnum paternum reciperare conabatur. Tandem a [[Fasti legatorum Syriae|proconsule Syriae]] [[Aulus Gabinius|Aulo Gabinio]] proelio victus et catenatus Romam iterum missus. At Antigonus mox dimissus est quia Gabinius matri oppida sibi tradenti libertatem liberorum concesserat<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.171-174. ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XIV.92-97</ref>.
 
Anno [[49 a.C.n.]], ineunte bello civili inter Caesarem et [[Pompeius|Pompeium]] et pater Aristobulus et frater Alexander a Pompeianis necati sunt quia timebant ne seditiones moverent ad regnum reciperandum et socios turbarent (nonne ipse Caesar duas legiones Aristobulo tradere volebat ut eum in hostes immitteret ?). At Antigonus a Ptolomaeo, Chalcidis ad montem [[Libanus|Libanum]] tyranno, servatus est qui matri persuaserat ut eum ad se mitteret<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.183-186. ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XIV.140123-143126</ref>.
 
Nihilominus cum anno [[47 a.C.n.]] Caesarem victorem adiit, postulatis Antigoni dictator Romanus non satisfecit ː interea enim Antipater magno auxilio ei fuerat in [[Bellum Alexandrinum|bello Alexandrino]] atque multa vulnera fortiter pugnando acceptas ostendere poterat. Itaque Caesar munera summi sacerdotis [[Hyrcanus II|Hyrcani]] confirmavit et Antipatris dignitatem auxit<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.195-199. ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XIV.140-143</ref>. Secundum historicum [[Flavius Iosephus|Flavium Iosephum]] Antigonus nimis ferox in causa sua proferenda tum visus est.
==Si vis plura legere.==
* Mireille Hadas-Lebel, ''Rome, la Judée et les Juifs'', Parisiis, A. & J. Picard, 2009