Quantum redactiones paginae "Antigonus II (rex Iudaeorum)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''Antigonus II''' vel '''Antigonus Mattathias''' (mortuus Antiochiae [[37 a.C.n.]]) fuit rex [[Iudaei|Iudaeorum]] ab anno [[40 a.C.n.]] usque ad annum [[37 a.C.n.]] ː a [[Parthia|Parthis]] institutus, a Romanis destitutus, rogante [[Herodes Magnus|Herode]], eius aemulo, [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] iussu [[Antiochia ad Orontem|Antiochiae]] decollatus est<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XV.5-10.</ref>.
 
Hasmonaeorum gente ortus filius erat illius [[Aristobulus II|Aristobuli]] qui Hierosolymis regnaverat inter 67 et 63 a.C.n. atque tum a Pompeio victus Romam captivus abductus erat. Una cum patre circa [[57 a.C.n.]] custodam Romanorum fefellit et in Iudaeam rediit. Ibi Aristobulus exercitum non spernendum e fautoribus suis qui Iudaeam a Romanis et [[Antipater (Herodis Magni pater)|Antipatre]] liberare volebant, collegit et regnum paternum reciperare conabatur. Tandem a [[Fasti legatorum Syriae|proconsule Syriae]] [[Aulus Gabinius|Aulo Gabinio]] proelio victus et catenatus Romam iterum missus. At Antigonus mox dimissus est quia Gabinius matri oppida sibi tradenti libertatem liberorum concesserat<ref>''BI'' I.171-174. ''Ant. Iud.'' XIV.92-97</ref>.
==Si vis plura legere.==
* Mireille Hadas-Lebel, ''Rome, la Judée et les Juifs'', Parisiis, A. & J. Picard, 2009