Quantum redactiones paginae "Ioannes Iacobus Bodmer" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
'''Ioannes Iacobus Bodmer''' (natus in [[Greifensee]] iuxta [[Turicum (urbs)|Turicum]] die [[19 Iulii]] [[1698]]; mortuus in villa Schönenberg iuxta Turicum die [[2 Ianuarii]] [[1783]]) fuit [[philologus]] [[Helvetia|Helveticus]].
==Vita==
Praedicatoris filius theologiae studere coepit antequam [[bergomum|Bergomi]] arti mercatoriae sese dedicaret. Reversus Turicum anno 1719 professor historiae Helveticae creatus est. Anno 1735 membrum factus est in parlamento regionali. Una cum dominis Breitinger, Zellweger, Zollikofer et [[henricus Meister|Henrico Meister]] condidit anno 1721 periodicum morale "Diskurse der Male" quo folia "Spectatoris" (quae ediderat [[iosephus Addison|Iosephus Addison]] [[londinium|Londinii]]) imitari volebant.
 
Studiis aestheticis de [[ioannes Miltonus|Miltono]] confectis atque conversione ''[[paradisus amissus|Paradisi amissi]]'' creata anno 1732 multas novas notiones in litteras Theodiscas transportavit. In studiis de arte eum valde adiuvit philologus [[Ioannes Iacobus Breitinger]]. In talibus rebus mentio fiat de his opusculis: »Von dem Einfluß und Gebrauche der Einbildungskraft zur Ausbesserung des Geschmacks« (Francofurti et Lipsiae 1727), »Von dem Wunderbaren in der Poesie« (Turici 1740) et »Kritischen Betrachtungen über die poetischen Gemälde der Dichter« (Turici 1741) - meritum horum operum est indagatio profunda phantasiae poeticae. Inde Bodmer et Breitinger querelam acrem multos per annos (ex anno 1741) habebant cum [[Ioannes Christophorus Gottsched|Ioanne Christophoro Gottsched]] tunc arbiter elegantiarum in litteris Theodiscis.
 
[[fridericusFridericus Amadeus Klopstock|Fredericum Klopstock]] anno 1748 non solum cordialiter accepit sed etiam superexultans laudavit propter opus eius magnum praetitulatum ''Der Messias''. Tum Bodmer ipse quoque carmina pangere incohatus est; aestate anni 1750 relatio cum Klopstock paululum obumbrata est, quod enthusiasmum pro eius versibus sacris tamen minuere haud potuit.
 
==Gravitudo==