Quantum redactiones paginae "Antigonus II (rex Iudaeorum)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Antigonus II Mattathias.jpg|thumb|Medio Aevo et sexto decimo saeculo [[Flavius Iosephus]] multos lectores delectabat ː unde ille fictitius vultus in ''[[Promptuarium iconum (Rovillius)|Promptuario Iconum]]'' (1553) Antigono Mattathiae attributus.]]
'''Antigonus II''' vel '''Antigonus Mattathias''' (mortuus Antiochiae [[37 a.C.n.]]) fuit rex [[Iudaei|Iudaeorum]] ab anno [[40 a.C.n.]] usque ad annum [[37 a.C.n.]] ː a [[Parthia|Parthis]] institutus, a Romanis destitutus, rogante [[Herodes Magnus|Herode]], eius aemulo, [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] iussu [[Antiochia ad Orontem|Antiochiae]] decollatus est<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud.]]'' XV.5-10.</ref>.
 
Hasmonaeorum gente ortus filius erat illius [[Aristobulus II|Aristobuli]] qui Hierosolymis regnaverat inter 67 et 63 a.C.n. atque tum a Pompeio victus Romam captivus abductus erat.