Quantum redactiones paginae "Aristobulus II" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''Aristobulus II''' (natus circa [[100 a.C.n.]], mortuus [[49 a.C.n.]]) fuit summus sacerdos et rex [[Iudaei|Iudaeorum]] ab anno 67 ad annum [[63 a.C.n.]] Quo anno cum fratre [[Hyrcanus II|Hyrcano]] de regno armis contendebat donec [[Pompeius]] illo tempore cum [[Tigranes Magnus|Tigrane]] rege bellum gerens Iudaeam intravit atque litem decidit ː summam potestatem (sub Romanorum patrocinio) in Iudaea Hyrcano reddebat et Aristobulum cum liberis ornandi triumphi gratia vinctos Romam secum ducebat. Cui postea ineunte bello civili Romano a [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]] liberato duae [[Legio Romana|legiones]] insuper traditae sunt quibus regnum reciperare posset. At antequam consilium perageret a Pompeianis veneno interceptus est. Duo filii ei fuerunt, [[Alexander (Aristobuli filius)|Alexander]] et [[Antigonus II (rex Iudaeorum)|Antigonus II]].
 
Hasmonaeorum stirpe ortus Aristobulus erat filius minor regis [[Alexander Iannaeus|Alexandri Iannaei]] et reginae [[Salome Alexandra|Salomae Alexandrae]]. Cum pater anno [[76 a.C.n.]] obiit mater, quamvis femina, ei successit in regnum et filium maiorem Hyrcanum summum sacerdotem fecit. Eum elegisse ab historico [[Flavius Iosephus|Iosepho]] dicitur quia indole segni et ignavo erat, potentiae parum cupidus ita ut nulli impedimento sibi regnare volenti fieret<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.109 ː ''ὄντα νωθέστερον ἢ ὥστε ἐνοχλεῖν περὶ τῶν ὅλων'' et ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud]].'' XIII.408 ː ''τὸ ἄπραγμον αὐτοῦ'' et 407 ''ἀσθενὴς πράγματα διοικεῖν καὶ βίον ἡσύχιον μᾶλλον ἠγαπηκώς''.</ref>. Contra Aristobulus erat vir fortis, audax, regnandi cupidus<ref>''BI'' I.109 et 117 ''θερμός'' dicitur. ''Ant. Iud.'' XIII.407 ''δραστήριος'' et ''θαρσαλέος''</ref>. Multos fautores habebat cum ob virtutem vere regiam<ref>''Ant. Iud.'' XIV.97 ː ''ἀνὴρ λαμπρὸς καὶ μεγαλόψυχος''</ref> tum etiam quia [[Sadducaei]] cum eo faciebant quibus ut pater favebat ; contra inimicos [[Pharisaei|Pharisaeos]] habebat quorum consiliis mater Iudaeos regebat. Itaque vivente adhuc matre praesidiis suis oppida regni occupabat et statim mortua ([[67 a.C.n.]]) se ipse regem declarat et bellum fratri indicit.
 
Militibus ad se transfugientibus facile eum prope [[Iericho|Ierichuntem]] vicit. Mox, pactione inter fratres facta, Aristobulus sibi regnum et summum sacerdotium assumpsit dum Hyrcanus privata vita contentum fore pollicetur. Ac fortasse pacta observasset nisi [[Antipater (Herodis Magni pater)|Antipater]], vir fortis et strenuus e nobilibus [[Idumaea|Idumaeis]], qui Aristobulum oderat et regnantem timebat, Hyrcano persuasisset ut [[Petra (urbs antiqua)|Petram]] apud [[Nabataei|Nabataeorum]] regem [[Aretas III|Aretan III]], quicum amicitiae necessitudine obstrictus erat, confugeret et societatem cum eo adversus fratrem coniungeret<ref>''BI'' I.123-126. ''Ant. Iud.'' XIV.8-19</ref>.