Quantum redactiones paginae "Aristobulus II" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 9:
 
Anno [[57 a.C.n.]] postquam custodiam Romanorum fefellerat et in Iudaeam cum filio Antigono redierat, Aristobulus non spernendum exercitum e Iudaeis novarum rerum cupidis collegit atque fratrem Hyrcanum regno expellere aggrediebatur. In fine tamen a [[Fasti legatorum Syriae|proconsule Syriae]] [[Aulus Gabinius|Aulo Gabinio]] victus et captus iterum catenatus Romam missus est. Paulo antea alter filius Alexander qui Iudaeam armatis manibus vastabat simili modo a Gabinio oppressus est<ref>''BI'' I.160-174. ''Ant. Iud.'' XIV.82-102</ref>.
 
Anno [[49 a.C.n.]] demum flagrante bello civili cum Caesar dersertam a magistratibus urbem Romam cepisset Aristobulum vinculis liberavit atque militaribus eius virtutibus uti constituit ː duas legiones ei tradidit quibus regnum reciperaret quia sciebat multos fautores in Iudaea habere qui eum Hyrcano praeferrent. Ita seditiones moturum in regione a Pompeianis occupata sperabat. At Aristobulus veneno inimicorum praeventus est ne quicquam efficeret. Caesariani corpus eius melle conditum servaverunt, quod postea [[Marcus Antonius]] Iudaeis reddidit ut in regiis monumentis sepeliretur<ref>''BI'' I.183. ''Ant. Iud.'' XIV.123-124</ref>.
 
==Fontes ==