Quantum redactiones paginae "Aristobulus II" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''Aristobulus II''' (natus circa [[100 a.C.n.]], mortuus [[49 a.C.n.]]) fuit summus sacerdos et rex [[Iudaei|Iudaeorum]] ab anno 67 ad annum [[63 a.C.n.]] Quo anno cum fratre [[Hyrcanus II|Hyrcano]] de regno armis contendebat cum [[Pompeius]] illo tempore cum [[Tigranes Magnus|Tigrane]] rege bellum gerens Iudaeam intravit atque litem decidit ː summm imperium (sub Romanorum patrocinio) in Iudaea Hyrcano reddebat et Aristobulum cum liberis ornandi triumhi gratia vinctos Romam secum ducebat. Cui postea ineunte bello civili Romano a [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]] liberato duae [[Legio Romana|legiones]] insuper traditae sunt quibus regnum reciperare posset. At antequam consilium perageret a Pompeianis veneno interceptus est. Duo filii ei fuerunt, [[Alexander (Aristobuli filius)|Alexander]] et [[Antigonus II (rex Iudaeorum)|Antigonus II]]
 
Hasmonaeorum stirpe ortus Aristobulus erat filius minor regis [[Alexander Iannaeus|Alexandri Iannaei]] et reginae [[Salome Alexandra|Salomae Alexandrae]]. Cum pater anno [[76 a.C.n.]] obiit mater, quamvis femina, ei successit in regnum et filium maiorem Hyrcanum summum sacerdotem fecit. Eum elegisse ab historico [[Flavius Iosephus|Iosepho]] dicitur quia indole segni et ignavo erat, potentiae parum cupidus ita ut nulli impedimento sibi regnare volenti fieret<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.109 ː ''ὄντα νωθέστερον ἢ ὥστε ἐνοχλεῖν περὶ τῶν ὅλων'' et ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud]].'' XIII.408 ː ''τὸ ἄπραγμον αὐτοῦ'' et 407 ''ἀσθενὴς πράγματα διοικεῖν καὶ βίον ἡσύχιον μᾶλλον ἠγαπηκώς''.</ref>. Contra Aristobulus erat vir fortis, audax, regnandi cupidus<ref>''BI'' I.109 et 117 ''θερμός'' dicitur. ''Ant. Iud.'' XIII.407 ''δραστήριος'' et ''θαρσαλέος''</ref>. Multos fautores habebat cum ob virtutem vere regiam tum etiam quia [[Sadducaei]] cum eo faciebant quibus ut pater favebat ; contra inimicos [[Pharisaei|Pharisaeos]] habebat quorum consiliis mater Iudaeos regebat. Itaque vivente adhuc matre praesidiis suis oppida regni occupabat et statim mortua (67 a.C.n.) se ipse regem declarat et bellum fratri indicit.
 
Militibus ad se transfugientibus facile eum prope [[Iericho|Ierichuntem]] vicit. Mox, pactione inter fratres facta, Aristobulus sibi regnum et summum sacerdotium assumpsit dum Hyrcanus privata vita contentum fore pollicetur. Ac fortasse pacta observasset nisi [[Antipater (Herodis Magni pater)|Antipater]], vir fortis et strenuus e nobilibus [[Idumaea|Idumaeis]], qui Aristobulum oderat et regnantem timebat, Hyrcano persuasisset ut [[Petra (urbs antiqua)|Petram]] apud [[Nabataei|Nabataeorum]] regem [[Aretas III|Aretan III]], quicum amicitiae necessitudine obstrictus erat, confugeret et societatem cum eo adversus fratrem coniungeret<ref>''BI'' I.123-126. ''Ant. Iud.'' XIV.8-19</ref>.