Quantum redactiones paginae "Aristobulus II" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 2:
'''Aristobulus II''' (natus circa [[100 a.C.n.]], mortuus [[49 a.C.n.]]) fuit summus sacerdos et rex [[Iudaei|Iudaeorum]] ab anno 67 ad annum [[63 a.C.n.]] Quo anno cum fratre [[Hyrcanus II|Hyrcano]] de regno armis contendebat cum [[Pompeius]] illo tempore cum [[Tigranes Magnus|Tigrane]] rege bellum gerens Iudaeam intravit atque litem decidit ː summm imperium (sub Romanorum patrocinio) in Iudaea Hyrcano reddebat et Aristobulum cum liberis ornandi triumhi gratia vinctos Romam secum ducebat. Cui postea ineunte bello civili Romano a [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]] liberato duae [[Legio Romana|legiones]] insuper traditae sunt quibus regnum reciperare posset. At antequam consilium perageret a Pompeianis veneno interceptus est. Duo filii ei fuerunt, [[Alexander (Aristobuli filius)|Alexander]] et [[Antigonus II (rex Iudaeorum)|Antigonus II]]
Hasmonaeorum stirpe ortus Aristobulus erat filius minor regis [[Alexander Iannaeus|Alexandri Iannaei]] et reginae [[Salome Alexandra|Salomae Alexandrae]]. Cum pater anno [[76 a.C.n.]] obiit mater, quamvis femina, ei successit in regnum et filium maiorem Hyrcanum summum sacerdotem fecit. Eum elegisse
Militibus ad se transfugientibus facile eum prope [[Iericho|Ierichuntem]] vicit. Mox, pactione inter fratres facta, Aristobulus sibi regnum et summum sacerdotium assumpsit dum Hyrcanus privata vita contentum fore pollicetur. Ac fortasse pacta observasset nisi [[Antipater (Herodis Magni pater)|Antipater]], vir fortis et strenuus e nobilibus [[Idumaea|Idumaeis]], qui Aristobulum oderat et regnantem timebat, Hyrcano persuasisset ut [[Petra (urbs antiqua)|Petram]] apud [[Nabataei|Nabataeorum]] regem [[Aretas III|Aretan III]], quicum amicitiae necessitudine obstrictus erat, confugeret et societatem cum eo adversus fratrem coniungeret<ref>''BI'' I.123-126. ''Ant. Iud.'' XIV.8-19</ref>.
|