Quantum redactiones paginae "Aristobulus II" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Aristobulus II.jpg|thumb| Medio Aevo et sexto decimo saeculo [[Flavius Iosephus]] multos lectores delectabat ː unde ille fictitius vultus in ''[[Promptuarium iconum (Rovillius)|Promptuario Iconum]]'' (1553) Aristobulo II attributus.]]
'''Aristobulus II''' (natus circa [[100 a.C.n.]], mortuus [[49 a.C.n.]]) fuit rex [[Iudaei|Iudaeorum]] ab anno 67 ad annum [[63 a.C.n.]] Quo anno cum fratre [[Hyrcanus II|Hyrcano]] de regno armis contendebat cum [[Pompeius]] illo tempore cum [[Tigranes Magnus|Tigrane]] rege bellum gerens Iudaeam intravit atque litem decidit ː summm imperium (sub Romanorum patrocinio) in Iudaea Hyrcano reddebat et Aristobulum cum liberis ornandi triumhi gratia vinctos Romam secum ducebat. Cui postea ineunte bello civili Romano a [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]] liberato duae [[Legio Romana|legiones]] insuper traditae sunt quibus regnum reciperare posset. At antequam consilium perageret a Pompeianis veneno interceptus est.
== Notae ==