Quantum redactiones paginae "Benidorm" differant

1 084 octeti additi ,  1 year ago
* '''Turris Linguae Caballi''' (Valentine ''Torre de la Punta del Cavall''). Bonum utilitatis culturalis declarata. Invenitur in Lingua Creccularum (Valentine ''Punta de les Caletes'') seu Lingua Caballi (Valentine ''Punta del Cavall''). Cognoscitur etiam nomine "Turris Creccularum" (Valentine ''Torre de les Caletes''). Sita est intra perimetrum Consaepti Naturalis Serrae Gelatae (Valentine ''Serra Gelada'', Hispanice ''Sierra Helada'').
* '''Collis Cala''' (Valentine ''Tossal de la Cala''). Agitur de sede Hiberica tarda, inter saecula III et I a.C.n., distincta sicuti loco commercii et navium statione longinquo e tempore.
* '''Apopsis Linguae Canfaliensis seu Alfaligensis''' (Valentine ''Mirador de la Punta del Canfali''). Super rupe duas oras dividente, fortalitia quae defensioni contra expeditiones piratarum [[Algerium|Algerinorum]] et [[Mazaces|Mazacum]] inter saecula [[saeculum 14|XIV]] et [[saeculum 16|XVI]] proderat invenitur. Castellum denique relictum est, e quo solum moenium relicta manent usque ad nostram memoriam.
* '''Ecclesia Sancti Iacobi et Sancta Annae (Valentine ''Església de Sant Jaume i Santa Anna''). Sita est in superiori antiquae urbis parte, super colle Canfaliensi. Inter annos [[1740]] et [[1780]] constructa est, inventa Virgine Suffragii, sancta patrona urbis.
* '''Deversorium [[Gran Hotel Bali]]''',186 metra altum, altissimum aedificium in Hispania usque ad annum 2006 fuit.
* '''[[Insula Benidormensis]]''' (Valentine ''Illa de Benidorm''). Parva triangularis insula cum oris.
* '''[[Insuletum Medianum]]''' (Valentine ''Illeta Mitjana'').
* '''Crux''' (Valentine ''La Creu''). Super Serra Gelata crux evangelicae missionis finem anno 1962 repraesentans invenitur. Prospectus in tres oras pretiosissimus est apud periegetas, amantes, peregrinatores et photographos.
 
== Notae ==
Usor anonymus