Quantum redactiones paginae "Die Kluge (Orff)" differant

Content deleted Content added
Abrogans recensionem 3372534 ab usore Bavarese (Disputatio | conlationes)
Tag: Undo
textum (meum) paulum mutavi.
Linea 7:
Olim rusticus in agro regis mortarium aureum repperit. Ignarus rerum confestim id regi apportaturus erat iucundum exspectans praemium. Filia autem sententiam regis callide imaginabunda patrem admonuit, ne hoc mortarium pistello carens, non enim repertum est, illuc perferret: Certe illum istud pistellum frustra quaeritantem fide derogata eum insimulaturum esse inventum furto subduxisse. Sed nihilominus rusticus securus sui mortarium deportavit et sicut praedictum incunctanter a rege in carcerem coniectus est. Tunc — in eo puncto temporis opera incipit — verborum filiae memor iugiter infortunium suum deplorans clamitat: 'Heu! Utinam filiae credidissem! Heu ei utinam credidissem!' (theodisce: ''Oh, hätt' ich meiner Tochter nur geglaubt! Oh, hätt' ich ihr geglaubt!'') Rex isto clamore audito de factis certior factus filiam tam callidam iubet sibi afferri. Tribus aenigmatibus virgini propositis feliciterque enarratis patrem emittit et filiam in matrimonium ducit.
 
Aliquantulo temporis peracto asinarius agaso regem adit iudicium postulans, quia pullus asini sui iuxta mulum natus a tribus hominibus vagabundis sibi ademptus et mulioni traditus sit. At rex impatiens recusat, ne iustam sententiam dicat: Ubi ista ''bestia bruta'' iacuerit, ibi iure maneat! Postero autem die asinarium in foro videt piscantem. Is rogatus, quidnam illic faciat, respondet revolutum esse mundum: hominem in arido piscantem non magis absurdum esse quam mulum pullum nascentem. Subito regi subit neminem nisi Callidam suam fuisse auctricem huius spectaculi insoliti. Iratus eam in exilium mittitexpellit addita permissione secum portandi, quod habeat oculissimum. Post ultimam ergo cenam communem mulier regem potione somnifera consopitum in arcam condit et tamquam oculissimum suum secum in domum patriam asportat.
 
Rex cum experrectus sit, calliditatem Callidae callidissimae admiratus placabilem se praestat. Sed haec callidam se tantum simulavisse confitetur, nam, hisce verbis ludum finiens, ''nullus homo callidus esse simul et amare in hoc mundo potest'' (theodisce: „Klug sein und lieben kann kein Mensch auf dieser Welt").