Quantum redactiones paginae "Leontius" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m Capitalisations
Linea 23:
}}'''Leontius''' (ignotum, quo anno natus sit, obiit [[15 Februarii]] [[706]]) erat [[Imperatores Constantinopolitani|Imperator Romanus Orientalis]] ab anno [[695]] usque ad [[698]].
 
== familiaFamilia et vita privata ==
 
Leontius fuit familia nobili [[Isauri|Isaurorum]]. [[Constantinus IV|Constantino IV]] et [[Iustinianus II|Iustiniano II]] imperatoribus Leontius dux feliciter in oriente contra Arabes pugnavit, sed anno [[692]] ab imperatore revocatus et in carcerem missus est. Nescimus, an id propter cladem apud [[Sebastopolis|Sebastopolim]] contra Arabes acceptam fieret. Tres annos postea autem in gratiam reversus est et thematem Helladem strategus ire debuit. Sed Leontius, cui in carcere duo monachi imperium praedixerant et qui sciebat Iustinianum omnibus odio maximo esse, consilium cepit rerum novarum. Idcirco captivos [[Constantinopolis|Constantinopoli]] liberavit et cum iis palatium expugnavit. Iustinianum imperatorem captum in circum tulerunt, ubi lingua ei excisa est. Tum in exilium in [[Chersonesus|Chersonesum]] missus est.
 
== imperatorImperator ==
 
Statim Leontius a patriarcho Callinico imperator coronatus est. imperator novus praesertim Arabes, qui [[697]] [[Carthago|Carthaginem]] expugnaverant, fugare voluit. Itaque classem sub paefecto et patricio Ioanne eo misit. Sed milites Romani victi se [[Creta]]m rettulerunt, ubi Apsimarem imperatorem clamaverunt, qui postea [[Tiberius III|Tiberii III]] nomen sibi dedit.
 
== casusCasus et mors ==
 
Anno sequente Constantinopolim expugnavit, Leontio nasum excidere et in monasterium [[Illyricum]] ferre iussit. Ibi vivit ad annum [[706]], cum [[Iustinianus II]], qui anno [[705]] iterum imperium adeptus erat, eum Constantinopolim trahere et cum Tiberio III multis cruciatibus in circo necare iussit.