Quantum redactiones paginae "Carolus Collodi" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2:
 
 
'''Carolus Collodi''' (natus CarolusCarlo Lorenzini [[Florentia]]e die [[24 Novembris]] [[1826]] – ibidem obiit die [[26 Octobris]] [[1890]]) fuit [[scriptor]] praecipue [[Litterae pueriles|librorum puerilium]] ac scriptor [[diarium|diarii]] [[Italia|Italicus]]. Praeclarissima fabula eius est [[Pinoculus (liber)|Pinoculus]].
==Vita==
Collodi annos duos rhetoricae philosophiaeque studuit. Usque annum 1848 operam dabat in Bibliotheca Piatti Florentina antequam stipendia merere inciperet; voluit enim adiuvare regem [[Carolus Albertus (Sabaudiae)|Carolum Albertum]] Sardiniae in [[imperium Austriacum|Austriacos]]. Tunc periodicum satiricum "Il Lampione" condidit quod Austriaci victoria parta anno 1849 interdixerunt. Anno autem 1853 commentarios novos praetitulatos "La Scaramuccia" edidit Carolus Collodi scriptor independens. Anno 1859 denique voluntarie exercitum [[Iosephus Garibaldi|Iosephi Garibaldi]] adiit, renovavit editionem foliorum "Il Lampione" et pseudonymum Collodi (secundum locum natalem maternum) excogitavit.