Quantum redactiones paginae "Carolus Collodi" differant

Summarium vacuum
(de litteris puerilium)
 
'''Carolus Collodi''' (natus Carolus Lorenzini [[Florentia]]e die [[24 Novembris]] [[1826]] – ibidem obiit die [[26 Octobris]] [[1890]]) fuit [[scriptor]] praecipue [[Litterae pueriles|librorum puerilium]] ac scriptor [[diarium|diarii]] [[Italia|Italicus]]. Praeclarissima fabula eius est [[Pinoculus (liber)|Pinoculus]].
==Vita==
Collodi annos duos rhetoricae philosophiaeque studuit. Usque annum 1848 operam dabat in Bibliotheca Piatti Florentina antequam stipendia merere inciperet; voluit enim adiuvare regem [[Carolus Albertus (Sabaudiae)|Carolum Albertum]] Sardiniae in [[austriaAustriacos]]. Tunc periodicum satiricum "Il Lampione" condidit quod Austriaci victoria parta anno 1849 interdixerunt. Anno autem 1853 commentarios novos praetitulatos "La Scaramuccia" edidit Carolus Collodi scriptor independens. Anno 1859 denique voluntarie exercitum [[Iosephus Garibaldi|Iosephi Garibaldi]] adiit, renovavit editionem foliorum "Il Lampione" et pseudonymum Collodi (secundum locum natalem maternum) excogitavit.
 
Anno 1877 fabellas paedagogicas varias exarare coepit, in quibus Ioannulus (Gianettino) partes multas egit. Omnino volumina septem usque annum 1890 edita sunt. Pinoculus, garrulus naso crescenti, cum mentitur, prima vice mense Iulio 1881 in periodicis infantilibus "Giornale per i Bambini" apparuit in historiuncula ''Storia di un Burattino''. Anno 1883 res eius gestae sub titulo ''Le Avventure di Pinocchio'' in lucem prolatae sunt. Inde [[Gualterus Disney]] anno 1940 pelliculam [[Ars animandi|animatam]] famosissimam creavit.
 
{{NexInt}}
11 050

recensiones