Quantum redactiones paginae "67 a.C.n." differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 11:
*Apud [[Zela|Zelam]] [[Mithridates VI (rex Ponti)|Mithridates VI]] [[Lucullus|Luculli]] legatum Triarium vicit, in quo proelio multi [[Tribunus militum|tribuni]] [[Centurio|centurionesque]] perierunt. Lucullus proelio iam confecto ex Armenia advenit. Paulo post milites eum sequi recusarunt quia consul [[Manius Acilius Glabrio (consul 67 a.C.n.)|Acilius Glabrio]] ei successor Roma missus erat. Ita Romani et [[Pontus (regnum)|Pontum]] et [[Cappadocia (provincia Romana)|Cappadociam]] amiserunt et Mithridates paene totum regnum paternum reciperavit.
===In Iudaea===
* Reginae Salomae Alexandrae mortuae successit primum maior natu e filiis [[Hyrcanus II|Hyrcanus]]. Qui segni indole et miti erat, fortasse regno impari ː post paucos menses frater eius Aristobulus secessionem fecit et rerum potitus est. Privatum in posterum fore pactus est Hyrcanus sed vir [[Idumaea|Idumaeus]] fortis et potens, [[Antipater (Herodis Magni pater)|Antipater]] nomine eius causam suscepit. Hyrcanum ad Nabataeorum regem [[Aretas|Aretam]], eius amicum, misit et societatem inter eos composuit. Unde bellum inter duos fratres de regno ortum est.
 
== Nati ==