Quantum redactiones paginae "40 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 12:
===Bellum Parthicum===
*[[Quintus Labienus Parthicus|Quintus Labienus]] et Pacorus Syriam occupant et [[Lucius Decidius Saxa]] qui a Marco Antonio Syriae praepositus erat in fuga periit. Nam Labienus multos milites Romanos qui sub Bruto Cassioque meruerant ad sese tum convertit. Mox Pacorus [[Palaestina]] quoque potitus est, Labienus vero [[Cilicia]], [[Caria]] et [[Asia (provincia Romana)|Asia]].
*[[Herodes Magnus]] post Parthicam invasionem in Aegyptum profugus inde a senatu Romano 'rex' appellatur. Quod in praesenti sine effectu erat : regnum enim a Parthis et competitore [[Antigonus II Mattathias|Antigono]] armis petendum erat.
 
== Nati ==