Quantum redactiones paginae "Abbreviatio" differant

de acronymo et neologismo
m (use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot))
(de acronymo et neologismo)
 
'''Abbreviatio''' est forma brevior longioris alicuius [[verbum (generale)|verbi]] aut dictionis ex pluribus verbis constantis. Cum de abbreviationibus sensu collectivo agitur, [[plurale tantum]] '''sigla''' (''-orum'')<ref>Iustinian. ep. ad antec. § 8: ''ut nemo audeat eorum qui libros conscribunt sigla in his ponere''; ''[[Codex Iustinianus|Cod. Iust.]]'' 1.17.1.13: ''iubemus non per siglorum captiones ... eiusdem codicis textum conscribi.'' Eodem loco: ''nec haec etenim per specialia sigla numerorum manifestari, sed per litterarum consequentiam explanari concedimus.'' 1.17.2.22: ''sigla'' (bis), ''siglorum'' (bis).</ref><ref>In Latinitate [[medium aevum|mediaevali]] etiam '''siglae''', vide [http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/ducange/bd4/jpg/s0949.html Du Cange sub voce ''siglae'']: "Singulariae literae, sic dictae litterae, quod singulae verbum componant."</ref> praesto est.
 
Abbreviationes vel sigla in scribendo adhibentur; in recitando autem verba abbreviata plene pronuntiantur; exceptis quidem [[acronymum|acronymis]], quae saepe verborum modo pronuntiantur, sicut ''[[laser]]'' (<u>l</u>ight <u>a</u>mplification by <u>s</u>timulated <u>e</u>mission of <u>r</u>adiation). Cum de aliis breviandi rationibus agitur, aliis verbis utendum est. Cum exempli gratia duas [[syllaba]]s in unam corripimus (sicut ''prehendo'' → ''prendo''), de '''[[contractio]]ne''' vel '''[[correptio]]ne''' agitur. Qui se ex aliquo loco in alium quam brevissime conferre vult, '''[[compendium|compendio]]''' utitur. Rerum, quae libro quodam continentur, brevis expositio '''summarium''' vel '''breviarium''' vel '''epitoma''' vocatur.
 
Abbreviatio fit, cum verbi aut verborum reliquum post [[acronymum|primam litteram absciditur]], sicut '''c.''' ['codex'], '''a.&nbsp;d.''' ['ante diem'], '''e.&nbsp;g.''' ['exempli gratia'], '''[[QED|q.&nbsp;e.&nbsp;d.]]''' ['quod erat demonstrandum'], '''[[SPQR|S.&nbsp;P.&nbsp;Q.&nbsp;R.]]''' ['senatus populusque Romanus']). Sin autem aliquot litterae initio verbi conservantur, abbreviatio ante litteram [[vocalis|vocalem]] fieri solet, sicut '''Kal.''' ['Kalendae'], '''resp.''' [''responsum''], '''Cic.''' ['Cicero']. [[Numerus grammaticus|Numerus pluralis]] ultimae litterae [[consonans|consonantis]] duplicatione fit, sicut '''coss.''' ['consules'], '''qq.&nbsp;v.''' ['quae vide'].
 
{{NexInt}}
*[[Breviographum]]
*[[Index abbreviationum Latinarum]]
*[[Neologismus]]
 
==Notae==
18 316

recensiones