Quantum redactiones paginae "Quintus Caecilius Bassus" differant

Summarium vacuum
m (Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q386618 sunt)
'''Quintus Caecilius Bassus''' ([[floruit]] 46-44 a.C.n.) fuit [[Eques Romanus|eques Romanus]] [[Pompeius|Pompeianarum]] partium qui anno [[46 a.C.n.]] sparsis rumoribus fictis milites a [[Sextus Iulius Caesar (quaestor 48 a.C.n.)|Sexto Iulio Caesare]], patrueli et legato pro praetore [[Gaius Iulius Caesar|Gai Caesaris]] in [[Syria (provincia Romana)|Syria]] abalienvitabalienavit ; quo occiso eius provincia et exercitu potitus est. LegatoNovo legato a Caesare [[Dictatura|dictatore]] adversus se misso, [[Gaius Antistius Vetus (consul 30 a.C.n.)|Gaio Antistio Veteri]] pertinaciter et feliciter circa [[Apamea|Apameam]] restitit -nam auxilium a [[Parthia|Parthis]] accepisse dicebatur<ref>''[[Epistulae ad Atticum|Ad Att]]''. XIV.9.3</ref>- donec anno [[43 a.C.n.]] [[Gaius Cassius Longinus|Gaio Cassio]], interfectori Caesaris, provinciam Syriam sibi vindicanti exercitum volens traderet (nisi milites ipsi ad Cassium transfugerunt ut verba Ciceronis indicare videntur<ref>''[[Epistulae ad familiares|Ad Fam]]''. XII.11.1. Certe a Cassio non ut inimicus habitus est.</ref>). Nec quicquam amplius de Caecilio Basso accepimus.
== Fontes ==
* [[Appianus Alexandrinus]], libro tertio ''Bellorum civilium'' 312-315