Quantum redactiones paginae "Benidorm" differant

Inventa sunt hoc in territorio [[Hiberi|Hiberorum]] et [[Romani antiqui|Romanorum]] vestigia. [[Recuperatio Hispanica|Recuperationis]] tempore, [[Arabes|Arabicus]] fundus Lilieti (Valentine ''Lliriet'') fuisse videtur. Quidquid sit, pagus minoris momenti fuisse videtur quia nomen Benidormensis urbis apud ''[[Llibre dels feyts]]'' [[Iacobus I (rex Aragonum)|regis Iacobi I]] non apparet, qui hanc [[Lucentum (provincia)|provinciae Lucenti]] partem circum annum [[1245]] cepit.
 
Benidormense territorium, sicuti pleraque reliquae [[Marina Inferior|Marinae Inferioris]] (Valentine Marina Baixa; Hispanice Marina Baja) pars, [[admirallus|admirallo]] [[Benardus de Sarrià|Benardo de Sarrià]] concessum est. Hic ponderis dominus [[feudalismus|feudalis]] verus urbis conditor considerari potest, cum concedisset primam [[charta populationis|chartam populationis]] urbi Benidormensi die [[8 Maii]] anni [[1325]], creando urbis [[Castellum mediaevale|castello]]. Huius documenti munus territorales huius novae urbis fines definire erat, quae se administrative a [[Baronia]] [[Polop]]ensi<ref name="Polop"></ref>[https://books.google.es/books?id=ndVAYMIZw4oC&pg=PA234&lpg=PA234&dq=confrides+prope+flumen&source=bl&ots=rOV8bGIPUk&sig=tf0FDXfjLmjW9fDFUiqa3I-i6dE&hl=es&sa=X&ved=2ahUKEwjcmrrk8-fcAhXFKFAKHfMHA2kQ6AEwAHoECAAQAQ#v=onepage&q=confrides%20prope%20flumen&f=false Liber patrimonii Regii Valentiae], ubi dicitur "(...) Polop aut Palop (...)".</ref> separavit et solum [[Religio Christiana|Christianarum]] familiarum institutionem attrahere conata est.
 
Strategice, urbis (aequaliter aliorum litoralium villagiorum sicuti [[Alonis]] seu [[Allon]]is <ref name="Alonis">[https://ca.wikipedia.org/wiki/Allon Articulus "Allon" apud Vicipaediam Catalanam], ubi dicitur "''Allon (IPA: [alon]) o Alonis és una antiga ciutat romana situada en l'actual municipi de la Vila Joiosa (...).''".</ref> et [[Castrum de Guadalest|Castro de Guadalest]]<ref name="Guadalest">[https://books.google.es/books?id=ndVAYMIZw4oC&pg=PA234&lpg=PA234&dq=confrides+prope+flumen&source=bl&ots=rOV8bGIPUk&sig=tf0FDXfjLmjW9fDFUiqa3I-i6dE&hl=es&sa=X&ved=2ahUKEwjcmrrk8-fcAhXFKFAKHfMHA2kQ6AEwAHoECAAQAQ#v=onepage&q=confrides%20prope%20flumen&f=false Liber patrimonii Regii Valentiae], ubi dicitur "(...) ut vendant castrum de Guadalest infanti Petro, (...)".</ref>) origines terrori illo tempore regenti debentur propter magnum [[Mauri|Maurorum]] numerum qui hac in regione erant et possibilia foedera inter hos ultimos et eos regnorum [[Regnum Granatae|Granatae]] ac [[Barbaria (Africa)|Barbariae]].
Usor anonymus