Quantum redactiones paginae "Godofredus Keller" differant

Content deleted Content added
m ~
Linea 7:
Demissione facta consilia pristina poetica porro implere potuit et tum tempus magnum coeptum est. Edita est editio altera et aucta operis ''Leute von Seldwyla'' (Stuttgardiae 1873–74) et in lucem prolatae sunt lengendae valde graciles et ingeniosae praetitulatae ''Sieben Legenden'' (Stuttgardiae 1872) ubi ironica contra ecclesiam modo novo effatus est. Keller [[mythistoria|fabulam Romanensem]] suam ''Grünen Heinrich'' refecit cuius finis nunc magis pacificus consolans contemplativus factus est. Florilegium novum quoque aperuit, ''Züricher Novellen'' (Stuttgardiae 1878) in quo opuscula notissima sunt velut ''Der Landvogt von Greifensee'' et ''Das Fähnlein der sieben Aufrechten''. Cyclo fabellarum sequenti ''Das Sinngedicht'' (Berolini 1882) humor positivus incrementum habuit et contra temporis istius atrocia urbana et pulcra iniecit ut videtur apud fabulam Milesiam affabre compositam cui titulus ''Martin Salander'' (Berolini 1886).
 
Lyrica novis poematibus aucta in tomum ''GesammeltenGesammelte Gedichten'' (Berolini 1883) implevit ubi cantabat cantor virilis, satiricus, sincerus.
 
==Character artificiorum==