Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius Dolabella (consul 44 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
Linea 20:
[[Consul]] suffectus anni [[44 a.C.n.]], etsi Antonio repugnante<ref>[[Dio Cassius]] 44.53. [[Plutarchus]], ''Ant''. 11.</ref>, a dictatore designatus erat<ref>Insolita aetate si quidem, ut scribebat Appianus, viginti quinque tantum annos natus erat ! Favor tam insignis Caesaris nonnullos historicos modernos ad coniecturam adduxit Dolabellam filium secundum naturam dictatoris esse potuisse.</ref> (nam Caesar qui bellum cum Parthis parabat et [[dictator]] iam erat totum annum consul esse nolebat): itaque post idus Martias statim fasces arripuit<ref>[[Dio Cassius]] 44.22.</ref>. Primis diebus consulatus sui tumultus plebis dictatorem desiderantis Dolabella compescuit, quippe qui columnam funebrem in Foro a sectatoribus Caesaris erectam evertit<ref>[[Lactantius]], ''Div. Inst.'' I,15,29.</ref>, quod factum [[Cicero]] in ''[[Philippicae (Cicero)|Philippicis]]'' multum laudavit. Postea vero idem in Republica fecit quod et [[Marcus Antonius]] id est, suppositis falsis Caesaris actis, omnia omnibus vendidit. [[Syria (provincia Romana)|Syriam provinciam]] per quinquennium post consulatum sibi decerni voluit: nam, ut [[Marcus Licinius Crassus|Crassus]] aliquot ante annos, de gloria sibi quaerenda bello adversus Parthos cogitabat.
 
Itaque ante finem anni in provinciam profectus, mense Ianuario anni [[43 a.C.n.]] in [[Asia (provincia Romana)|Asiam]] pervenit, ubi [[provincia]]s et exercitus partis orientalis [[Imperium Romanum|imperii Romani]] in potestate interfectorum Caesaris et Antonii inimicorum repperit, qui ei [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] noluerunt tradere. Iter facienti per [[Asia (provincia Romana)|Asiam]] Dolabellae [[Gaius Trebonius|Trebonium]] illius provinciae [[Proconsul|proconsulem]] insidiis quidem occidere [[Smyrna]]e contigit atque caput eius ad statuam [[Gaius Iulius Caesar|Gai Caesaris]] abjecisse dicitur<ref>[[Dio Cassius]] XLVII.29.</ref> (nam Trebonius unus ex interfectoribus Iduum Martium erat) ː ita provicia eius potitus est<ref>[[Flavius Iosephus]] nobis servavit epistulam Dolabellae imperatoris ad [[Ephesus|Ephesios]] per quam [[Iudaei|Iudaeos]] a militia immunes faciebat (''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud]]''. XIV.225-227)</ref>. At paulo post in Syria a [[Gaius Cassius Longinus|Gaio Cassio]] in urbem [[Laodicea]]m inclusus est. Tum ne ab inimicis caperetur voluntaria morte vitam finire coactus est [[proconsul]] Dolabella mense iulio anni 43 a.C.n. Post necem Trebonii, hortante [[Cicero]]ne, hostis publicus a [[Senatus Romanus|senatu]] iudicatus erat.
 
== Notae ==