Quantum redactiones paginae "Scapula" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 2:
 
'''Scapula'''<ref name="FCAT">Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). ''Terminologia Anatomica''. Stuttgart: Thieme</ref> ([[Terminologia Anatomica|TA]]: [http://www.unifr.ch/ifaa/Public/EntryPage/TA98%20Tree/Entity%20TA98%20EN/02.4.01.001%20Entity%20TA98%20EN.htm 02.4.01.001]) est [[Os (ossis - anatomia)|os]] [[animal]]ium [[Vertebrata|vertebratorum]] (ergo et ''[[Homo|hominis]]''), saepe [[Os coracoideum|ossi coracoideo]] articulatum aut fusum. In ''homine'' et ceteris [[mammalia|mammalibus]] coracoideum est minutissimum et scapulae processum coracoideum facit, itaque scapula solum [[Humerus|humero]] ([[Brachium|brachio]]) et [[clavicula]]e iungitur.
 
Scapularum margines et quaedam partes posticae ut ''spina scapulaee'' sub cute (''regione scapulari'') facile temptari possunt. Pleraeque partes autem [[musculus|musculis]] firmis motuum scapularum simul eoque [[brachium|brachiorum]] in toto tectae sunt. Connexus directa via [[articulus]] inter brachium et [[thorax|thoracem]] non est, sed exclusive per scapulam atque musculos suos pervenitur.
 
== Anatomia ==
=== Structura ossea ===
[[Fasciculus:Scapula ant numbered.png|thumb|300px|Fig. 2: Scapula sinistra, a fronte visa.]]
Scapulae pares ossa plana, in hominibus formae fere triangularis super apices thoracis posterius dextra et sinistra locatae sunt<ref>Verheyen Ph. 1706: Corporis humani anatomia, caput IX [https://books.google.de/books?id=oPJFy1U02agC&dq de scapulis et de claviculis], p 234-5. {{Ling|Latine}}</ref>.<br />Scapula vero triangulum [[Triangulum#Triangulum aequilaterum|aequilatero]] similem constituit (vide figuram 2, scapulam a fronte visam). Margo superior (5) fere horizontalis, ut scapulae margines medialis (8) et lateralis (10) sint, ideo angulus inferior (9) apicem conspicuam formatur, quamquam superius et mediale angulo superiore (7) apex altera visa est. Latere cavum glenoidale (2) connectione cum [[umerus|umero]] locatum est, ante illis quidem quasi praesidium ''processus coracoideus'' (3') visibilis est. Acromion (4) supra cavum invenitur. In planitie centrali structura ossea tenuis (1) est.