Quantum redactiones paginae "Minotaurus" differant

Content deleted Content added
de imaginibus Pauli Picasso ad M. pertinentibus
mNo edit summary
Linea 4:
 
Series imaginum de mytho Minotauri a [[Paulus Picasso|Paulo Picasso]] annis 1933-1938 confecta fortasse est tractatio huius narrationis maxima et maximi momenti saeculi 20.<ref>Fons sequentium est: Jürgen Thieme, ''Picasso und die Antike''. = Liber catalogus expositionis in ''Badisches Landesmuseum [[Carolsruha|Karlsruhe]]'' anno 1974 ostentae. Pp. 23 ss.</ref> Anno 1933 ineunte [[André Breton]] conditurus (?Zeitschrift) ... titulandum "Minotaure" opem Pauli Picasso petivit: num titulum primi [[libellus|libelli]] elaborare sibi liberet. His adnuens precibus artifex primo die 11 Aprilis quattuor folia{{dubsig}}<!-- etchings/Radierungen --> ad Minotaurum pertinentia confecit. Primo libello die 25 edito Picasso seriem de Minotauro continuare coepit illis imaginibus, quae altera pars sunt dictae "Suite Vollard" ex annis 1933 et 1934. Sequentibus annis numerum eius rei imaginum ampliavit, quarum multa argumenta tandem complexus est in illa clarissima Minotauromachia. De conexione horum simulacrorum et vitae artificis permulta scripta sunt, pleno quidem iure, Picasso enim ipse saepius dixisse traditur pingere se solitum esse, quo modo alii de sua ipsorum vita scriberent.
 
== Adnotationes ==
<references/>
 
{{NexInt}}