Quantum redactiones paginae "Secundum bellum Punicum" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 25:
Tempore insequenti etiamsi [[Marcus Minucius Rufus (consul 221 a.C.n.)|Marcus Minucius Rufus]] [[magister equitum]] Poenos sine more incursionibus debilitaret Fabius nihilominus Romae cognomine ''[[Cunctator]]is'' illusus a senatu severiter reprehensus est, quod hostem nimis segne impugnaret. Rufus quidem cum se in contione de incursionibus gloriatus esset vetante quidem more maiorum alter dictator nominatus est. Paulo post autem Rufus Poenorum in castra necopinate irruptus a Hannibale repugnanti paene victus est nisi a Fabio qui copiis ei auxilio venisset auxiliatus esset, qua re cognita dictatoris munere demotus est.
 
Posteriore anno 216 a.C.n. Hannibal cum copiis coepisset carere ratus Romanos esse clade una exstinguendos nisi bellum etiam plures annos duceretur horreos apud [[Cannae|Cannas]] vicum sitos occupavit. Ut hostem victu privarenturprivaretur uterque huius anni consul, [[Lucius Aemilius Paullus (consul 219 a.C.n.)|Lucius Aemilius Paullus]] et [[Gaius Terentius Varro]] cum exercitu 80 milia peditum, 6 milia equitum missi sunt in Hannibalem cui dimida ferme pars suppeditavit. Maximo quidem detrimento Romanis fore discidium de ratione belli gerendi inter utrumque consulem ortum nobis constat, cum alter hostem esse exspectandum, alter aggreddiendum quam celerrime censeret.
 
Die 2 Augusti apud Cannas oppidum utraque acie ad pugnam parata Romani se mediis hostibus inmiserunt, quo comperto Hannibal pedites suos more falcis reflecti gradum iussit donec Romanorum manus ex utroque lato Poenis clauderetur. Alibi quidem cum equites Romani acri pugna pulsi atque in fugam conversi essent, Punicorum equitatus revertens ex improviso in extremam Romanam aciem irrupit, qua re eorum milites undique compressi atque ad paucos omnes sunt caesi; una cum Paullo consule plus quam 50 milia militum perierunt.