Quantum redactiones paginae "Dilemma hystricis" differant

Content deleted Content added
de reiectione sociali
m +Categoria:Paradoxa &c.
Linea 1:
[[Fasciculus:African crested Porcupine -Hystrix cristata-.jpg|thumb|'''Hystrix''', quae prae spinis propinquitatem aliarum non adsequetur]]
 
'''Dilemma hystricis''' est [[parabola]], qua [[Arthurus Schopenhauer]] [[philosophia|philosophus]] imperfectiones convictus humani confert [[Hystricidae|hystricibus]], quae [[calor]]em inter se quaerentes alia aliae spinis cedere coguntur. Quae [[parabola]] in ''[[Parerga und Paralipomena]]'', libro anno [[1851]] edito, invenitur. Quo libro [[aphorismus|aphorismorum]] Schopenhauer suas de [[vita]] opiniones exposuit. Parabola hystricum haec est:<ref>Schopenhauer 1851: 524-525 (§ 396); e [[lingua Theodisca|Theodisco]] convertit [[:la:usor:Neander|Neander]].</ref>
 
: "Hystrices congregatae quodam gelido die hiemali quam artissime se constipabant, ut mutuo calore defenderent frigus. Mox tamen invicem sentiebant spinas aliae aliarum, quod eas rursus aliam ab alia ablegavit. Cum autem inter se fovendi desiderio rursus propius accederent, repetitum est alterum istud incommodum, ita ut inter utrumque angorem iactarentur, donec modicam invenerant inter se distantiam, in qua rem tolerabilius ferre poterant. — Item—Item sodalitatis desiderium, ex inanitate et taedio pectoris imi emanans, homines congregat; quos quidem multae proprietates suae odiosae atque errores intolerabiles segregant. Mediocris autem distantia, quam denique inveniunt, et in qua vitae societas consistere potest, est urbanitas morumque elegantia. Qui huic distantiae se non tenet, ei in Anglia acclamatur: keep your distance! — Qua—Qua quidem distantia mutui caloris desiderium parum plene expletur, sed idcirco punctiones spinarum non sentiebantur. — Qui—Qui quidem multum proprii internique habet caloris, is potius societatem deserit, ne ullam adferat neve capiat molestiam.
 
[[Sigismundus Freud]] locum Schopenhauerii partim adfert in ''[[Massenpsychologie und Ich-Analyse]]'', libro anno [[1921]] edito.<ref>Freud 1921: 59.</ref> ambiguitatem adfectuum hominis illustrans: consuetudinem diuturnam [[alteritas|binorum hominum non fieri posse]] sine laesa indole amborum, quare homines [[odium|odio]] et [[amor]]e affecti infirmius cautiusque se gerant.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
 
{{NexInt}}
*[[Reiectio socialis]]
 
== Bibliographia ==
* Freud, Sigmund (1921) [https://archive.org/details/massenpsycholog00freugoog ''Massenpsychologie und Ich-Analyse'']. Vindobonae: Internationaler Psychoanalytischer Verlag
* Schopenhauer, Arthur (1851) [http://books.google.de/books?id=_nERAAAAYAAJ&pg=RA2-PA524&dq=#v=onepage&q&f=false ''Parerga und Paralipomena: kleine philosophische Schriften''], I-II. Berolini: A.W.Hayn
 
[[Categoria:Arthurus SchopenhauerParadoxa]]
[[Categoria:Psychologia]]
[[Categoria:Arthurus Schopenhauer]]