Quantum redactiones paginae "Petrus de Capella" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 3 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q1214575 sunt
No edit summary
Linea 3:
Professor fuit iuris Romani apud [[Aurelianum|Aurelianenses]] annis circiter 1270-1280; inter discipulos erat [[Clemens V|Bertrandus de Got]] qui postea papa creatus, "Clemens V" nuncupatus, almam matrem suam Aurelianensem in universitatem erexit.
 
Petrus de Capella [[Ab eleemosynis|eleemosynarius]] meruit iuxta regem [[Philippus IV (rex Francorum)|Philippum IV]] ab anno [[1285]] usque ad [[1315]]. Die [[19 Maii]] [[1291]] episcopus [[Carcasso]]nis electus est (papa [[Nicolaus IV|Nicolao IV]], et die [[25 Octobris]] [[1298]] episcopus [[Tolosa]]nus (papa [[Bonifacius VIII|Bonifacio VIII]]). Cardinalis de S. Vitale creatus est anno [[1305]] a Clemente V discipulo suo, sed anno [[1306]] cardinalis episcopus [[Praeneste|Praenestinus]].
 
Aureliani sepultus est in choro ecclesiae collegialis in sarcophago aeneo quem ipse iam antea construere iusserat. Sarcophagus hodie deperditus curiose anno 1770 a Beaumesnil descriptus est.