Quantum redactiones paginae "Foedus Delium" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
mNo edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 13:
=== Quomodo Athenienses foederis praesidium obtinuerint ===
 
Etiamsi Athenienses recens pactum nullo modo anterius [[Foedus Graecum|foederis Graeci]] dicti statum inhibere vel deminuere affirmaverunt nihilominus Lacedaemoniorum vice munus tuendarum Ioniae civitatum susceperunt hoc cosilio, quod eis iam in principio bellorum cum Persis gestorum auxilio venire constituerant. Patet praeterea Athenienses esse defendendum aditum ad Euxinum Pontum frumentandi causa ratos esse, ne onerariae naves ab hostibus interciperentur.
 
Sequentibus annis Athenienses cum in classe exstruenda metallis apud [[Laurium]] effossis maxime niterentur magis magisque ceteris potestate praestabant. Hic modus foederis habendi etiamsi numquam scriptis litteris esse sanctus videtur tamen Atheniensibus foederis praesidium ac belli imperium concedere, sociis autem opes ac nonnullas naves Athenas missas foederi contribuere adolevit. Vectigalium modos imponere tunc temporis viro ampli ingenii, Aristidi, qui apud socios propter iustitiam respectumque laudabatur, est commendatum.
 
Per triennium ex 469 atque 466 a.C.n. foederis copiae prope [[Eurymedon]] flumen maximas victorias de Persis terra marique reportaverunt. Etiamsi Persas debellavisse atque noviore incursione in Graeciam avertisse videbantur tamen socios bello fatigatos foedus renuntiare haud siverunt, ne eorum potestas stipendiorum intermissione minueretur. Itaque incolas Thasi insulae, qui devictis Persis foedere se abstenturos nuntiavissent, per annos 465-463 a.C.n. obsessione prementes ceteris civitatibus metus ac discordias instigaverunt.
 
== Quomodo Athenienses navale imperium sint assecuti ==