Quantum redactiones paginae "Foedus Delium" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 20:
 
== Quomodo Athenienses navale imperium sint assecuti ==
Postquam [[Callias (Hipponici Ammonis filius)|Callias]] Athenis dux cum [[Persia|Persis]] anno [[449 a.C.n.]] pacem composuit, Athenienses magis magisque metuebantur, ne socii a foedere discederent. Hoc [[timor|pavore]] adducti singulis civitatibus sua consilia foederis rationibus anteponere prohiberunt. Eodem tempore etiam ius contribuendarum navium pro [[vectigal]]ibus magis magisque apud minoris momenti civitates exolevit, qua re sociorum licet invitorum portus Atheniensium classi sexaginta navium patebat. Hoc munitione navali praeter [[Thasus|Thasum]] etiam [[Naxus|Naxum]] insulam Athenienses deterruerunt, ne seditiones temptarent. Qui cum maximam partem civitatum (praeter [[Chios]] atque [[Lesbos]]) adeo sibi subiecissent, ut eas ad naves tradendas cogerent, etiam [[Samus|Sami]] insulae incolas quod bellum [[Miletus|Mileto]] urbe intulerunt, ubi eos compresserant [[servitus|servitudine]] atque oppidi ruina puniverunt. Feoderis socios etiam impulerunt, ut suam expeditionem [[Aegyptus|Aegyptiam]] in Persas anno [[454 a.C.n.]] coeptam iuvarent. Denique autem adversa fortuna illic Persas impugnans classis emissa prope Nili ostiam omnino contrita est, quare perterriti Athenienses foederis thesaurum Delum Athenas transportari curaverunt, ne Persarum quadam incursione caperetur.
 
{{NexInt}}