Quantum redactiones paginae "Ovum Columbianum" differant

Content deleted Content added
Abrogans recensionem 3364381 ab usore Dominusdeusque (Disputatio | conlationes): ''perfectum (iri)": non participium, sed supinum!
Tag: Undo
m ~
Linea 1:
{{Latinitas|-1}}
[[Fasciculus:Columbus Breaking the Egg' (Christopher Columbus) by William Hogarth.jpg|thumb|Columbus in convivio a detractoribus lacessitus. [[Adumbratio]] [[Gulielmus Hogarth|Gulielmi Hogarth]].]]
Illud '''Ovumovum Columbianum''' sive '''Ovumovum Columbi''' est celebre dictum (figura quaedam ad proverbium proxime accedens), quod apud plurimas nationes invenitur (e.g. [[Hispanice]] ''huevo de Colón''). Monet ea, quae fieri non posse creduntur, facillime perfectum iri, cum primum modus inventus et coram demonstratus fuerit.
 
Quod dictum ortum esse videtur ab illo exemplo, quod de [[Christophorus Columbus|Christophoro Columbo]] narrari solet:
:Inventa [[America]] vir quidam cum Columbo aliisque nobilibus Hispanicis in convivio accumbens, ut quid de fama felicissimi hospitis detraheret, statuit fieri non potuisse, ut nemo usque eo Americam invenisset. Columbus autem convivas rogavit, num possent efficere, ut [[ovum]] recte staret. Quibus negantibus Columbus ovum quoddam assumpsit imamque partem eius leviter in mensam impegit, quo facto facillime ad perpendiculum constituit. Ceteris stupentibus Columbus quaesivit, utrum facilius esset ovum sistere an [[historia Americae|Americam invenisse]].
 
==Bibliographia==