Quantum redactiones paginae "Vita Iosephi" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
{{titulus italicus}}
'''''Vita Iosephi''''' est [[autobiographia|autobiographia]] a [[Iudaei|Iudaeo]] historico [[Flavius Iosephus|Flavio Iosepho]] [[Iudaei|Iudaeo]] historico [[Roma]]e [[Graece]] composita etatque eius ''[[Antiquitates Iudaicae|Antiquitatibus Iudaicis]]'' velut appendix quaedam addita<ref>''Vita'' 430</ref>. Paucae autobiographiae anteriores notae sunt, nulla servata. Iosephi praeclarissimi praecessores sunt [[Nicolaus Damascenus]] et [[Octavianus Augustus]]. Revera tamen Iosephus non tam autobiographiam quam [[Apologia|apologiam]] composuit quia criminibus [[Iustus Tiberias|Iusti Tiberiadis]], rerum gestarum scriptoris [[Galilaea|Galilaei]], sese purgare studebat.
==Quid sibi proposuerit Iosephus==
Non universam vitam aequaliter in omnibus suis numeris narravit Iosephus : nam postquam originem sacerdotalem et studia in legibus Iudaeis et [[Pharisaei|Pharisaeorum]] sectae electionem et primam Romanam peregrinationem breviter percucurrit<ref>''Vita'' 1-16</ref>, incipit longissima pars huius libelli<ref>''Vita'' 17-335</ref> quae ad annum [[66]]/[[67]] pertinet, id est primum annum [[Primum Bellum Iudaicum|belli cum Romanis]], et ad illas res quas auctor in [[Galilaea|Galilaeam]] a [[Hierosolyma|Hierosolymitanis]] ad pacem tuendam missus tum gessit. Mox enim nonnulli proceres Hierosolymitanorum decerni fecerunt ut Iosephus revocaretur quia nimis ignave bellum adversus Romanos parabat et successorem acciperet Iohannem Giscalensem. Multitudine autem Galilaeorum fretus Iosephus illis restitit, Iohannis fautorum insidias cavit atque decretum irritum fecit. Postremo per amicos impetravit a Hierosolymitanorum concilio ut in imperio confirmaretur. Quae omnia iam in ''[[De bello Iudaico|Bello Iudaico]]'' viginti ante annos narraverat : nunc tamen res olim tacitas addebat<ref>''Vita'' 338-339</ref> et nonnullas longe aliter atque in priore opere referebat. Quibus narratis Iosephus Iustum Tiberiadem increpat, qui et ipse rerum gestarum scriptor Galilaeus in ''Historia'' quadam hodie deperdita eum mendacii historici insimulabat, atque eius accusationes refellere aggreditur<ref>''Vita'' 336-367.</ref>. De reliquo bello lectorem ad ''Bellum Iudaicum'' reiciebat et ultimis paginis honores a [[Gens Flavia|Flaviis Augustis]] sibi conlatos et uxores et liberos dinumerabat<ref>''Vita'' 414-430.</ref>. Liquet e tali dispositione hunc libellum a Iosepho scriptum esse ad auctoritatem historicam suam tuendam, tum cum ''[[Antiquitates Iudaicae|Antiquitates Iudaicas]]'' publicabat.
Linea 16:
==Si vis plura legere...==
*Cohen (S. J. D.). ''Josephus in Galilee and Rome. His vita and development as a historian'', Lugduni Batavorum, Brill, 1979 [http://www.persee.fr/doc/reg_0035-2039_1981_num_94_445_1276_t1_0270_0000_2 Recensio critica]
*Thérèse Frankfort, '[https://www.persee.fr/doc/rbph_0035-0818_1961_num_39_1_2353 La date de l'Autobiographie de Flavius Josèphe et des œuvres de Justus de Tibériade]', ''Revue belge de Philologie et d'Histoire'', 1961 ː 52-58
*Sean Freyne, '[https://www.cambridge.org/core/journals/new-testament-studies/article/galileans-in-the-light-of-josephus-vita/69149AA3DF8E4CDC9ED8A3F97779B09B The Galileans in the light of Josephus' Vita'], ''New Testament Studies'' 1980(26) : 397-413
*Denis Lamour, '[https://www.persee.fr/doc/rbph_0035-0818_1999_num_77_1_4350 L'Autobiographie de Flavius Josephe ou le roman d'une vie]', ''Revue belge de Philologie et d'Histoire'', 1999 ː 105-130