Quantum redactiones paginae "Secundum bellum Punicum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 35:
Romana potentia Cannensi clade paene eversa complures Italorum civitates, quarum maxime eminebat [[Capua]], a re publica secesserunt. Tamen etiam maioris momenti urbes sicut [[Neapolis]] atque [[Nola]] Romanis fidem servaverunt Hannibalemque impediverunt, ne totius Italiae inferioris potiretur. Tamen Poenorum imperatori anno 215 a.C.n. contigit, ut [[Philippus V (rex Macedonum)|Philippum V]] pacto sancto ad bellum rei publica inferendum commoveret. Etiam [[Syracusae]] caput Siciliae cum Hierone II morto eius nepos nomine Hieronymus ad regnum pervenerat spe obtenendae Siciliae adducta foedera cum Romanis ictis rupit. Praeterea etiam [[Massinissa]] Numidiae orientalis dux sua cum factione regi hesperiae regni partis [[Syphax]], qui etiam pacta cum Romanis observaret, seditione premebat.
 
Poeni postquam exercitum Romanum tam severiter affligaverant cum etiam has partes quas ante primum bellum cum Romanis gestum in dicione tenuerant vindicare praesidiisque obsidere temptarent tamen in Sardinia expugnanda cladem acceperunt. Syracusas quidem tametsi copiis subsidiisque ab Hannibale missis assiduos Romanorum impetus denique autem [[Marcus Claudius Marcellus (Feldherr)|Marcus Claudius Marcellus]] expugnare valuit, quo die etiam [[Archimedes]] inventor interisse dicitur.
 
Publius Cornelius Scipio, qui ante quam Hannibal Alpes montes superavit, Gaium fratrem cum copiis in Hispaniam miserat, secutus eum cum legionibus quae cladi Trebianae supererant haud procul ab [[Emporiae|Emporiis]] nactus est. Scipiones fratres illinc usque ad annum 211 a.C.n. quas Poenis subditae erant partes Hispaniae impigre vastabant donec a Hasdrubale Barca separati atque imparibus proeliis singulatim obtriti atque necati sunt. Tamen Hasdrubal etiamnunc Romanos omnino e Hispania pellere nequivit.