Quantum redactiones paginae "Secundum bellum Punicum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 27:
Posteriore anno 216 a.C.n. Hannibal cum copiis coepisset carere ratus Romanos esse clade una exstinguendos nisi bellum etiam plures annos duceretur horreos apud [[Cannae|Cannas]] vicum sitos occupavit. Ut hostem victu privarentur uterque huius anni consul, [[Lucius Aemilius Paullus (consul 219 a.C.n.)|Lucius Aemilius Paullus]] et [[Gaius Terentius Varro]] cum exercitu 80 milia peditum, 6 milia equitum missi sunt in Hannibalem cui dimida ferme pars suppeditavit. Maximo quidem detrimento Romanis fore discidium de ratione belli gerendi inter utrumque consulem ortum nobis constat, cum alter hostem esse exspectandum, alter aggreddiendum quam celerrime censeret.
 
Die 2 Augusti apud Cannas oppidum utraque acie ad pugnam parata Romani se mediis hostibus inmiserunt, quo comperto Hannibal aciempedites suos more falcis reflecti gradum iussit donec Romanorum manus ex utroque lato Poenis clauderetur. Alibi quidem cum equites Romani acri pugna pulsi atque in fugam conversi essent, Punicorum equitatus revertens ex improviso in extremam Romanam aciem irrupit, qua re eorum milites undique compressi atque ad paucos omnes sunt caesi; una cum Paullo consule plus quam 50 milia militum perierunt.
 
Hannibalis deinde intererat Romanam per Italiam dicionem diruendis foederibus Italorum evertere. Ita evenit, ut urbis ipsae oppugnatione abstineret sed potius Romanos socios cogeret, ut a rei publicae causa discederent.