Quantum redactiones paginae "Secundum bellum Punicum" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 19:
Hannibali etiamsi ante quam itinera per interiora Galliae facere coeperat compluribus cum incolis harum partium quas transgressurus erat pacta icerat, tamen iam superanti Pyrenaeas montes multae gentes debellandae pacificandaeque erant. Quos quidem circum Rhodanum habitaverunt saltus sibi conciliavit Gallos, ne se itinere impedirent, quos autem ultra flumen siti erant cum vadia munitione tenerent magno proelio vincens in Italiam iter aperuit. Denique exercitu 50.000 peditorum, 9000 equitum nec non 37 elephantorum Alpes montes transire constituit. Celeberrimus eius transitus cum a Polybio per vallem Rhodani fluvii, a Tito Livio iuxta Isaram flumen esse factus traderetur multis angustis obstructus est. Militum cum non solum continue ab [[Allobroges|Allobrogibus]] insidiis pressi sed etiam tempestatibus tunc temporis inter Alpium iuga obortis fatigati essent magna pars amissa est itemque elephantium maxima pars frigore interivit. Tamen exeunte anno 218 a.C.n. Hannibal descensum in [[Planities Padana|partes trans Padum sitas]] paravit quae quidem illo tempore seditionibus factionibusque Romanorum atque indigenorum Gallorum vastabantur. [[Publius Cornelius Scipio]] cum Hannibalem iam Rhodanum transgredientem frustra intercipere studuerat legiones navibus in Italiam revehi curavit hoc consilio, ut hostem e Alpibus descendentem expectarent. Apud [[Pugna ad Ticinum|Ticinum]] flumen Poeni ubi primum Romanis ocurerent levi pugna facta eos in fugam converterunt. Etiamsi Hannibal Romanos regredientes conatus est novam ad pugnam lacessere Scipio cum copias suas ad resistendum haud sufficere ratus esset ultro cum exercitu se recepit, quare gravati Galli transpadani, qui rei publicae foedere erant coniuncti, Romana castra reliquerunt. Denique autem Scipio cum [[Tiberius Sempronius Longus (consul 218 a.C.n.)|Tiberi Semproni Longi]] consulis copiae ei auxilio venissent proelii fortunam prope [[Proelium Trebianum|Trebiam]] amnem iterum temptans contra omnem spem ingenti clade devictus est.
 
Utriusque consulis legionibus superatis Hannibal in Italiam ipsam procedens pariter speblanditiis atque minationibus Italicas gentes diu iam Romanis subiectas coepit instigare, ut foedere rupentes rei publicae insurgerent. Paulo post autem cum [[Gaius Flaminius]] nuper consul esset designatus constituit Hannibali copiis recentibus concurrere proelio, priusquam ad mediam Italiam perveniret. Nactus autem Hannibalem ad [[Trasumennus lacus|Trasumenni lacus]] ripas ilius strategematibus circumventus una cum 15 000 militum [[Pugna ad Trasumennum|nova clade]] cecidit.
 
Haec ubi senatui nuntiata sunt constitutum est [[Fabius Maximus Verrucosus|Fabium Maximum]] dictatorem designare rei gerundae causa, qui rei publicae summum discrimen averteret. Maximus quidem cum quae ab utroque consule imprudenter gestae sint perspexisset duabus cum legionibus profectus est in hostem, ut vitando proelio regrediendoque Hannibalem longis itineribus fatigaret atque urbis a moeniis detraheret. Insecutus itaque fugaces legiones Hannibal Romam praeteriens prope [[Vulturnus|Vulturnum]] flumen castra hiberna posuit. Fabius etsi consilium hostis illic aggrediendi ceperat tamen a Hannibale fefellitus est, qui copias Gerunium traduxit.