Quantum redactiones paginae "Secundum bellum Punicum" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 15:
[[Fasciculus:Hannibal route of invasion de 2.svg|thumb|300px|Qua via Hannibal in Italiam pervenit]]
 
Orbis terrarum anni 261 a.C.n. status primum cum exarsisset Punicum bellum tamen valde a condicionibus novi belli gerundi differebant. Ut enim classis Poenorum quae [[Mare Mediterraneum|internum mare]] olim suo arbitrio dominata esset Romanae potentiae sollertiaeque in re navali iam bello finito cesserat, ita res Romanorum, qui in firma terra plurimum se valere semper essent rati, exercitus magis quam navium incursione patebat. Itaque Hannibal cum Carthaginiensium deminutas rates Romanae classi imparemimpares fore intellexisset inferendo bellum magis quam patiendo iter per Hispaniam facere praestare ratus est.
 
Hannibali etiamsi ante quam itinera per interiora Galliae facere coeperat compluribus cum incolis harum partium quas transgressurus erat pacta icit, tamen iam superanti Pyrenaeas montes multae gentes debellandae pacificandaeque erant. Quos quidem circum Rhodanum habitaverunt saltus etsi conciliatus est Gallos, ne se impedirent, quos autem ultra flumen siti erant cum vadia munitione tenerent magno proelio vincens per Italiam iter aperuit. Denique exercitu 50.000 peditorum, 9000 equitum nec non 37 elephantorum Alpes montes transire constituit. Celeberrimus eius transitus cum a Polybio per vallem Rhodani fluvii, a Tito Livio iuxta Isaram flumen esse factus traderetur multis angustis obstructus est. Militum cum non solum continue ab [[Allobroges|Allobrogibus]] insidiis pressi sed etiam tempestatibus tunc temporis inter Alpium iuga obortis fatigati essent magna pars amissa est itemque elephantium maxima pars. Tamen exeunte anno 218 a.C.n. Hannibal descensum in [[Planities Padana|partes trans Padum sitas]] paravit quae quidem illo tempore seditionibus factionibusque Romanorum atque indigenorum Gallorum vastabantur. [[Publius Cornelius Scipio]] cum Hannibalem iam Rhodanum transgredientem intercipere studuerat legiones navibus in Italiam revehi curavit hoc consilio, ut hostem e Alpibus descendentem expectarent. Apud [[Pugna ad Ticinum|Ticinum]] flumen Poeni ubi primum Romanis ocurerent levi pugna facta eos in fugam converterunt. Etiamsi Hannibal Romanos regredientes conatus est novam ad pugnam lacessere Scipio cum copias suas ad resistendum haud sufficere ratus esset ultro cum exercitu se recepi, quare gravati Galli transpadani, qui rei publicae foedere erant coniuncti, Romana castra reliquerunt. Denique autem Scipio cum [[Tiberius Sempronius Longus (consul 218 a.C.n.)|Tiberi Semproni Longi]] copiae ei auxilio venisset proelii fortunam prope [[Proelium Trebianum|Trebiam]] amnem iterum temptans contra omnem spem ingenti clade devictus est.