Quantum redactiones paginae "Principia et parametra" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 1:
{{syntaxis}}
 
'''Theoria principiorum et parametrorum''' est visio doctrinalis in modum [[grammatica generativa|linguisticae generativae]] concepta, quae aditum praebet ad qualibet [[lingua naturalis|lingua naturali]] loquentium cognitionem syntacticam eiusque originem describendam. Qua in descriptione ''principia'' generalia omnibus linguis communia et ''parametra'' propria singulis linguis peculiaria primas partes agunt.
 
Principia et parametra ab intio a [[Noam Chomsky]] et [[Howard Lasnik]] proposita sunt, ubi dicunt, "Propositum aditus P&P esse omnes sententias descriptivas in duas categorias reducere: omnibus linguis invariantem, et cuidam linguae peculiarem."<ref>* Chomsky, N. and Lasnik, H. (1993) Principles and Parameters Theory, in ''Syntax: An International Handbook of Contemporary Research'', Berlin: de Gruyter.</ref>
 
== Ratio ==
Impetus theoriae principiorum parametrorumque est duplex. Si Chomskium sequimur, tot sunt universalia inter linguas, quae non sint necessaria ad systema linguarum intelligendi functionale construendum, ut [[Novacula Occami|hypothesis minime multiplicata]] limites structurae linguarum existere teneat,<ref group=nb>Vide subter ut de aliis theoriis pro existentia universalium, sicut origine omnium linguarum communi, legas.</ref> quare dicit Chomsky, "[[Investigator Martianus|Investigatorem Martianum]] rationalem variationes (inter linguas) credere licet superficialiores inventurum, et collecturum unam exstare linguam humanam modo cum dialectibus minoribus."<ref>Chomsky, N. ''New Horizons in the Study of Language and Mind.'' Cambridge University Press, 2000</ref> Quidquid sit ratio uiversalium linguisticorum, praeterea constat [[liber]]os suam [[lingua materna|linguam maternam]] temporis inopiae causa institutionisque nimis celeriter [[adeptio linguae|adipisci]],<ref group=nb>Chomsky et alii habet scientiam usus linguae maternae esse ''adeptam'' non ''doctam'' sicut scientiam e.g. mathematicam</ref> quae theoria [[paupertas stimuli]] appellatur. Si exstent principia omnibus linguis communia, fortasse centra in mente linguistica plurimis maioribusque regulis iam fixis formantur. Deinde libero sit minor labor de qualitate parametrorum modo finitorum arbitrari, eoque facilius quandam linguam adipisci possit.