Quantum redactiones paginae "Perseus" differant

73 octeti amoti ,  abhinc 4 annos
Summarium vacuum
No edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
No edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
 
At Perseus ubi haec vidit, gladium suum eduxit, et postquam talaria induit, in aera sublatus est. Tum desuper in monstrum impetum subito fecit, et gladio suo collum eius graviter vulneravit. Monstrum ubi sensit vulnus, fremitum horribilem edidit, et sine mora totum corpus in aquam mersit. Perseus dum circum litus volat, reditum eius exspectabat. Mare autem interea undique sanguine inficitur. Post breve tempus belua rursus caput sustulit; mox tamen a Perseo ictu graviore vulnerata est. Tum iterum se in undas mersit, neque postea visa est.
 
9. THE REWARD OF VALOR
 
Perseus postquam ad litus descendit, primum talaria exuit; tum ad rupem venit ubi Andromeda vincta erat. Ea autem omnem spem salutis deposuerat, et ubi Perseus adiit, terrore paene exanimata erat. Ille vincula statim solvit, et puellam patri reddidit. Cepheus ob hanc rem maximo gaudio adfectus est. Meritam gratiam pro tanto beneficio Perseo rettulit; praeterea Andromedam ipsam ei in matrimonium dedit. Ille libenter hoc donum accepit et puellam duxit. Paucos annos cum uxore sua in ea regione habitabat, et in magno honore erat apud omnis Aethiopes. Magnopere tamen matrem suam rursus videre cupiebat. Tandem igitur cum uxore sua e regno Cephei discessit.
 
10. POLYDECTES IS TURNED TO STONE
 
Postquam Perseus ad insulam navem appulit, se ad locum contulit ubi mater olim habitaverat, sed domum invenit vacuam et omnino desertam. Tris dies per totam insulam matrem quaerebat; tandem quarto die ad templum Dianae pervenit. Huc Danae refugerat, quod Polydectem timebat. Perseus ubi haec cognovit, ira magna commotus est; ad regiam Polydectis sine mora contendit, et ubi eo venit, statim in atrium inrupit. Polydectes magno timore adfectus est et fugere volebat. Dum tamen ille fugit, Perseus caput Medusae monstravit; ille autem simul atque hoc vidit, in saxum versus est.
 
II. THE ORACLE
 
Post haec Perseus cum uxore sua ad urbem Acrisi rediit. Ille autem ubi Perseum vidit, magno terrore adfectus est; nam propter oraculum istud nepotem suum adhuc timebat. In Thessaliam igitur ad urbem Larisam statim refugit, frustra tamen; neque enim fatum suum vitavit. Post paucos annos rex Larisae ludos magnos fecit; nuntios in omnis partis dimiserat et diem edixerat. Multi ex omnibus urbibus Graeciae ad ludos convenerunt. Ipse Perseus inter alios certamen discorum iniit. At dum discum conicit, avum suum casu occidit; Acrisius enim inter spectatores eius certaminis forte stabat.
Usor anonymus