Usor anonymus
Quantum redactiones paginae "Perseus" differant
Summarium vacuum
No edit summary Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili |
No edit summary Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili |
||
Perseus ubi haec audivit, ex insula discessit, et postquam ad continentem venit, Medusam quaesivit. Diu frustra quaerebat; namque naturam loci ignorabat. Tandem Apollo et Minerva viam demonstraverunt. Primum ad Graeas, sorores Medusae, pervenit. Ab his talaria et galeam magicam accepit. Apollo autem et Minerva falcem et speculum dederunt. Tum postquam talaria pedibus induit, in aera ascendit. Diu per aera volabat; tandem tamen ad eum locum venit ubi Medusa cum ceteris Gorgonibus habitabat. Gorgones autem monstra erant specie horribili; capita enim earum anguibus omnino contecta erant. Manus etiam ex aere factae erant.
Res difficillima erat caput Gorgonis abscidere; eius enim conspectu homines in saxum vertebantur. Propter hanc causam Minerva speculum Perseo dederat. Ille igitur tergum vertit, et in speculum inspiciebat; hoc modo ad locum venit ubi Medusa dormiebat. Tum falce sua caput eius uno ictu abscidit. Ceterae Gorgones statim e somno excitatae sunt, et ubi rem viderunt, ira commotae sunt. Arma rapuerunt, et Perseum occidere volebant. Ille autem dum fugit, galeam magicam induit; et ubi hoc fecit, statim e conspectu earum evasit.
Post haec Perseus in finis Aethiopum venit. Ibi Cepheus quidam illo tempore regnabat. Hic Neptunum, maris deum, olim offenderat; Neptunus autem monstrum saevissimum miserat. Hoc cottidie e mari veniebat et homines devorabat. Ob hanc causam pavor animos omnium occupaverat. Cepheus igitur oraculum dei Hammonis consuluit, atque a deo iussus est filiam monstro tradere. Eius autem filia, nomine Andromeda, virgo formosissima erat. Cepheus ubi haec audivit, magnum dolorem percepit. Volebat tamen civis suos e tanto periculo extrahere, atque ob eam causam imperata Hammonis facere constituit.
Tum rex diem certam dixit et omnia paravit. Ubi ea dies venit, Andromeda ad litus deducta est, et in conspectu omnium ad rupem adligata est. Omnes fatum eius deplorabant, nec lacrimas tenebant. At subito, dum monstrum exspectant, Perseus accurrit; et ubi lacrimas vidit, causam doloris quaerit. Illi rem totam exponunt et puellam demonstrant. Dum haec geruntur, fremitus terribilis auditur; simul monstrum horribili specie procul conspicitur. Eius conspectus timorem maximum omnibus iniecit. Monstrum magna celeritate ad litus contendit, iamque ad locum appropinquabat ubi puella stabat.
== Fontes ==
|