Quantum redactiones paginae "Symbolum" differant

Content deleted Content added
m →‎De origine et usu: sonus aptior
de imagine
Linea 7:
Σὑμβολον ductum est a [[verbum (temporale)|verbo]] συμβάλλειν, cuius [[compositionalitas|significatio compositionalis]] 'in unum iacere' est. Res in unum conferri possunt vel conveniendi causa, unde συμβολή 'congressus, commissura', vel comparandi causa, unde σὑμβολον 'res comparabilis', et quidem dimidiatae aut fractae rei pars, quae, si cum altera parte comparatur, rem integram ostendit. Quod fragmentum rem, ex qua fractum est, indicat. Itaque symbolum tamquam tessera est, ex qua quid cognosci potest.
 
Famosissimum est illud Platonis[[Plato]]nis<ref>''[[Convivium (Plato)|Convivium]]'' 191d.</ref>: unumquemque σύμβολον (symbolum) hominis esse alterum sui dimidium semper quaerentem.
 
Vocabulum de quo hic agitur in duorum generum figuris consistit, nam apud antiquissimos scriptores masculine dicebatur, apud posteriores autem in neutri generis figuras cadebat. Apud [[Caesar]]em, [[Cicero]]nem, ceterosque scriptores aureae Latinitatis non invenitur, exceptis quidem [[Marcus Iunianus Iustinus|Iustino]],<ref>''Hist. 2.12 "symbolos proponi et saxis proscribi curat."</ref> qui [[Gnaeus Pompeius Trogus|Pompeium Trogum]] referre videtur, et [[Gaius Plinius Secundus|Plinio]],<ref>''[[Naturalis historia (Plinius)|Nat.]]'' 33.11 "ungulum vocabant, postea et Graeci et nostri symbolum"</ref> cuius ex textu, utrum de masculino genere an neutro agatur, non patefit.
Linea 19:
{{NexInt}}
* [[Insigne]]
* [[Imago]]
* [[Logotypus]]
* [[Symbolismus (artes)]]