Quantum redactiones paginae "Primum bellum Punicum" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
m Ab initio pauca levissime mutavi.
Linea 1:
[[Fasciculus:CarthageMapDe.png|thumb|300px|Karthago et dominia eius anno [[264 a.C.n.]]]]
 
'''Primum bellum Punicum'''<ref>[[Sextus Iulius Frontinus|Front.]] ''[[Strategemata (Frontinus)|strat.]]'' 1.4.11.</ref> gestum est ab anno [[264 a.C.n.]] usque ad annum [[241 a.C.n.]] inter [[Karthago|Carthaginenses]] et [[libera res publica Romana|Romanos]]. Qui viginti tres annos de principatu in [[Mare Mediterraneum|maris mediterranei]] oris luctati sunt. Initio certaminum Karthago, in [[Africa]] haud procul ab hodierna urbe [[Tunes|Tunete]] sita, in occidentali maris parte plurimum valebat, postremo autem victrix Romana res publica exorta Carthagini severam [[pax|pacem]] imposuit. Nihilominus pauca decennia post Carthaginenses viribus recuperatis iterum ac tertium cum Romanis bella gerebant.
 
== Initium belli ==
[[Mamertini]], qui ante quam bellum exarsit mercenarii Agathoclis tyranni fuerant, urbem Messanam anno 289 a. C. n. ceperunt. Illi cum oppidi principes necavissent civitatemque novam condidissent, aab [[Hiero II (Syracusanus)|Hierone]] Syracusorum tyranno acriter impugnati sunt. Quare in extremum positi Mamertini Karthaginienses oraverunt, ut sibi auxilio venirent (anno 265). Karthaginienses quidem cum Hieronem Messanam capere nolebant, quominus totius insulae status perturbaretur, eis copiis suis subvenerunt. Itaque Hiero, quamquam Mamertinos pugna apud Longanum flumen superaverat, Messanam expugnare haud valuit. Tamen Mamertini fidem Karthaginiensibus, quos nimis imperiosos censebant, legatos Romam (anno 264) miserunt rogatum, ut foedus inter se et Romanam rem publicam icerent. Senatoribus autem diu atque vario adsensu inter se disputantibus duae sunt ortae sententiae, quarum altera idoneum huius civitatis situm ad Siciliae fretusfretum tenendum, altera quidem monuit, ne recens inter Romanos et Karthaginienses compositum foedus rumperetur. Magno detrimento rei publica fore, si contra foedus moverent quod Karthaginienses id provocationem ad bellum gerendum intellegerent. Denique autem Romani paucas copias Messanam misit, qui oppidi praesidium tenerent.
 
== Quomodo bellum gestum sit ==
=== A Messana capta usque ad pugnam apud Mylas (264–260 a.C.n.) ===
[[Fasciculus:Sicily-general-map-bjs.jpg|thumb|Tabula [[Sicilia]]eSiciliae]]
His rebus gestis senatus a Karthaginiensibus severiter hortatus est, ut copias sine mora in Italiam reduci iuberet. Postquam senatus copiarum receptum recusavit Karthaginienses oppidum terra marique cingere studuerunt, quo incepto etiam aab Hierone Syracusano iuvatiadiuti sunt. Haec ubi Romae nuntiata sunt consul [[Appius Claudius Caudex]] exercitum in Siciliam traiecit et Graecis bellum inferens eos mox usque ad Syracusas ipsas perventus est. Tamen cum opes suas ad urbem expugnandam impares esse ratus esset expugnatione abstuinuit. Proximo quidem anno consulibus [[Manius Valerius Maximus Corvinus Messalla|Manio Valerio Messalla]] et [[Manius Otacilius Crassus|Manio Otacilio Crasso]] tantum exercitum Syracusas missum est, ut Hiero Romanorum alacritate perterritus pacem oraret.
 
Deinde anno 262 maxime adfinita ei civitas Graeca, [[Agrigentum|Acragas]], quattuor legionibus diu obsessa est, ut Karthaginiensibus cessaret favere. Denique oppidum acri pugna capta atque soli aequata est. Romanis totius insulae potiri studentibus nunc etiam Karthaginienses ipsi populantes oras Italiae bellum intulerunt. Quare senatores intellegerunt classis esse opus, quae hostium naves litoribus arceret. Classe celeriter exstructa tamen initio adversa fortuna apud Aeolias insulas pugnatum est, cum Poenorum naves Romanis velocitate praestarent. Romani autem cum cladis causam comperissent naves suas ''[[Corvus (militaris)|corvis]]'' instruxerunt, ut naves petulantes Poenorum transfigentes immobiles redderent hostemque deproeliantes viritim caederent. Nabivus aptatis paulo post duce [[Gaius Duilius|Gaio Duilio]] [[Hannibal Gisco|Hannibalem Gisconem]] apud [[Mylae|Mylas]] pellantes maris dominium Karthaginiensibus eripuerunt.