Quantum redactiones paginae "Primum bellum Punicum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
Tag: 2017 source edit
Linea 23:
 
=== Pugna navalis apud Aegates insulas (255–241 a.C.n.) ===
Romani cum e hostium patria egreddi coacti essent, quamquam naves amissas brevi spatio refecerunt, omni spe Karthaginis cito superandae privati bellum rursus in Sicilia gerendum esse rati sunt. Itaque utrumque consulem, [[Gnaeus Cornelius Scipio Asina|Gnaeum Cornelium Scipionem Asinam]] et [[Aulus Atilius Caiatinus|Aulum Atilium Caiatinum]], complures civitates iuxta oram ad septentrionem vergentem vi expugnare constitutum est. Inter has maximi momenti fuit portus Panormus, qua capta incolae, ut servitutem vitentur, ad quadringenta talenta argenti solvere coacti sunt.
 
Poeni postquam gentes interiora Numidiae habitantes arduis agminibus domavissent anno 251 a.C.n. iterum belli momentum sibi capiendum esse putantes triginta ferme milia milites itemque centum et quinquaginta elephantes in Siciliam traiecerunt. Dux eorum autem cum Panormum magna incursione expugnare nequiverat a senatu Punico capite damnatus est.
Linea 29:
Poenis incommodis suis valde debilitatis Romani denique ex anno 250 a.C.n. eorum arcem [[Lilybaeum]] terra marique oppugnaverunt. Oppidi autem munimenta praesertim cum a Gallis Graecisque merce conductis circumirentur his incursionibus adeo feliciter obsteterunt, ut Romani duas etiam classes amitterent, quarum altera apud [[Drepanum]] hostibus victa, altera turbine quodam eversa est.
 
Denique anno 247 Hannibali Barcino summum imperii assumpto Romanos inopinato impetu limine oppidi repellere contigit. Postquam copiae Romanae iterum in orientalem insulae partem compressi sunt rei publicae videbatur postremam classem privato sumptu senatorum exstruere, ut navibus belli discrimen peteretur. Classe confecta consul [[Gaius Lutatius Catulus]] demum Poenos pugna nagvali apud [[Aegates insulae|Aegates insulas]] facta subduere valuit. Victoria adepta Karthaginienses rem publicam pacem fieri oraverunt, quoniam de commeatu copiarum in Sicilia relictarum desperarent.
 
== Quomodo pax utrimque composita sit ==