Quantum redactiones paginae "Primum bellum Punicum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 21:
 
Ne reliquae copiae omnino a Poenis in servitutem reducerentur senatus classem trecentarum et septuaginta navium eas in Siciliam reportari decrevit. Ad illas reditu prohibendas ducentarum navium classis Poenorum obvia missa a Romanis ingenti pugna oblitterata est. Hostibus superatis autem magna procella iuxta litora Siciliae oborta omnes naves praeter septuaginta perdidit, quae clades inter maxima omnium gestarum rerum naufragia adhuc numeratur.
 
=== Pugna navalis apud insulas Aegusas (255–241 a.C.n.) ===
Romani cum e hostium patria egreddi coacti essent, quamquam naves amissas brevi spatio refecerunt, omni spe Karthaginis cito superandae privati bellum rursus in Sicilia gerendum esse rati sunt. Itaque utrumque consulem, [[Gnaeus Cornelius Scipio Asina]] et [[Aulus Atilius Caiatinus]], complures civitates iuxta oram ad septentrionem vergentem vi expugnare constitutum est. Inter has maximi momenti fuit portus Panormus, qua capta incolae, ut servitutem vitentur, ad quadringenta talenta argenti solvere coacti sunt.
 
Poeni postquam gentes interiora Numidiae habitantes arduis agminibus domavissent anno 251 a.C.n. iterum belli momentum sibi capiendum esse putantes triginta ferme milia milites itemque centum et quinquaginta elephantes in Siciliam traiecerunt. Dux eorum autem cum Panormum magna incursione expugnare nequiverat a senatu Punico capite damnatus est.
 
Poenis incommodis suis valde debilitatis Romani denique ex anno 250 a.C.n. eorum arcem [[Lilybaeum]] terra marique oppugnaverunt. Oppidi autem munimenta praesertim cum a Gallis Graecisque merce conductis circumirentur his incursionibus adeo feliciter obsteterunt, ut Romani duas etiam classes amitterent, quarum altera apud [[Drepanum]] hostibus victa, altera turbine quodam eversa est.
 
Denique anno 247 Hannibali Barcae summum imperii assumpto Romanos inopinato impetu limine oppidi repellere contigit. Postquam copiae Romanae iterum in orientalem insulae partem compressi sunt rei publicae videbatur postremam classem privato sumptu senatorum exstruere, ut navibus belli discrimen peteretur. Classe confecta consul [[Gaius Lutatius Catulus]] demum Poenos pugna nagvali apud facta subduere valuit. Victoria adepta Karthaginienses rem publicam pacem fieri oraverunt, quoniam de commeatu copiarum in Sicilia relictarum desperarent.
 
== Quomodo pax utrimque composita sit ==
 
== Notae ==