Quantum redactiones paginae "Primum bellum Punicum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 16:
Consul [[Lucius Cornelius Scipio]] anno 259 a.C.n. in Corsicam vectus totius insulae potitus est. Puni quametsi deinde etiam Sardiniam Romanis cedere coacti sint in Sicilia magnum impetum ad Romanos insula pellandos fecerunt. Quare accidit, ut Romani terra quidem ex hesperia parte insulae compulsi essent, mari autem Poenos iterum navali pugna superarent. Videbatur igitur senatui bellum victricibus navibus in Africam propagandum esse. Classis Romana cum Poenos iterum iuxta Ecnomum promonturium vicerat exercitum illic transportavit. Milites ubi haud procul ab oppido c.n. Aspis e nave egressi essent illud paulo post vi expugnaverunt. Carthaginiensibus proximo exercitu perturbatis cum imperatorem [[Marcus Atilius Regulus|Regulum]] deprecati essent, ut sibi parceret, ille naves tradere, Siciliam, Corsicam atque Sardiniam rei publicae cedere edixit. Tamen hae condiciones cum nimis acerbae Poenis visae sint ab eis detractatae sunt.
 
Eodem fere tempore [[Lacedaemon|Lacedaemonius]] quidam nomine [[Xanthippus]] qui a Poenis merce conductus erat ad Romanos retinendos, Carthaginem nactus illic milites instruxit, ut aciei speciem mutarent. Quare his novis strategematis anno 255 a.C.n. exercitum Romanum pugna haud procul ab urbe hodierna [[Tunis|Tunes]] obtriverunt Regulumque obsidem ceperunt.
 
== Notae ==