Quantum redactiones paginae "Primum bellum Punicum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 12:
 
Deinde anno 262 maxime adfinita ei civitas Graeca, [[Agrigentum|Acragas]], quattuor legionibus diu obsessa est, ut Karthaginiensibus cessaret favere. Denique oppidum acri pugna capta atque soli aequata est. Romanis totius insulae potiri studentibus nunc etiam Karthaginienses ipsi populantes oras Italiae bellum intulerunt. Quare senatores intellegerunt classis esse opus, quae hostium naves litoribus arceret. Classe celeriter exstructa tamen initio adversa fortuna apud Aeolias insulas pugnatum est, cum Poenorum naves Romanis velocitate praestarent. Romani autem cum cladis causam comperissent naves suas ''[[Corvus (militaris)|corvis]]'' instruxerunt, ut naves petulantes Poenorum transfigentes immobiles redderent hostemque deproeliantes viritim caederent. Nabivus aptatis paulo post duce [[Gaius Duilius|Gaio Duilio]] [[Hannibal Gisco|Hannibalem Gisconem]] apud [[Mylae|Mylas]] pellantes maris dominium Karthaginiensibus eripuerunt.
 
=== A Mylis ad regressum Romanorum ex Africa(260–255 a.C.n.) ===
Consul [[Lucius Cornelius Scipio (Konsul 259 v. Chr.)|Lucius Cornelius Scipio]] anno 259 a.C.n. in Corsicam vectus totius insulae potitus est. Puni quametsi deinde etiam Sardiniam Romanis cedere coacti sint in Sicilia magnum impetum ad Romanos insula pellandos fecerunt. Quare accidit, ut Romani terra quidem ex hesperia parte insulae compulsi essent, mari autem Poenos iterum navali pugna superarent. Videbatur igitur senatui bellum victricibus navibus in Africam propagandum esse. Classis Romana cum Poenos iterum iuxta Ecnomum promonturium vicerat exercitum illic transportavit. Milites ubi haud procul ab oppido c.n. Aspis e nave egressi essent illud paulo post vi expugnaverunt. Carthaginiensibus proximo exercitu perturbatis cum imperatorem [[Marcus Atilius Regulus (Konsul 267 v. Chr.)|Regulum]] deprecati essent, ut sibi parceret, ille naves tradere, Siciliam, Corsicam atque Sardiniam rei publicae cedere edixit. Tamen hae condiciones cum nimis acerbae Poenis visae sint ab eis detractatae sunt.
 
Eodem fere tempore Lacedaemo quidam nomine Xantippus qui a Poenis merce conductus erat ad Romanos retinendos, Carthaginem nactus illic milites instruxit, ut aciei speciem mutarent. Quare his novis strategematis anno 255 a.C.n. exercitum Romanum pugna haud procul ab urbe hodierna [[Tunis|Tunes]] obtriverunt Regulumque ceperunt.
 
== Notae ==