Quantum redactiones paginae "Nicolaus Černyševskij" differant

Summarium vacuum
{{L}}
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:Nikolay_Chernyshevsky.jpg|thumb|Nicolaus Černyševskij]]
'''Nicolaus Gabrielis filius Černyševskij''' ([[Russice]] Николай Гаврилович Чернышевский, [[translitteratio|tr.]] ''Nikolaj Gavrilovič Černyševskij''; natus [[Saratovia]]e die [[12 Iulii]] ([[24 Iulii]] apud [[Calendarium IulianumGregorianum]]) [[1828]], mortuus ibidem die [[17 Octobris]] ([[29 Octobris]] apud Calendarium IulianumGregorianum) [[1889]]) erat philosophus [[socialismus|socialista]] modo [[utopia]]e, [[nihilismus|nihilista]], [[rerum novarum cupidi|rerum novarum cupidus]] populista "(motus vulgo ''Narodniki"'' dicti) et [[scriptor]] [[Russia|Russicus]].
 
Alumnus divisionis historico-philologicae [[facultas (universitatis)|facultatis]] philosophicae [[Universitas Petropolitana|Universitatis Petropolitanae]], Nicolaus Černyševskij initio ut magister, dein ut [[ars diurnariorum|diurnarius]] et [[critica litterarum|criticus litterarius]] favebat operi. Rerum novarum cupidus, modus gubernandi [[Imperium Russicum|Imperii Russici]] sui temporis damnabat. Anno [[1862]] propter proclamationem suam criticam de reforma [[abolitionismus|servos liberantem]] in [[Imperium Russicum|Imperio Russico]] anno [[1861]] perfectam (quam non satis esse putavit), arrestatus est et dein plus quam viginti annos in [[carcer]]e et [[exsilium|exsilio]] mansit. Cum in arce Sanctorum Petri et Pauli [[Petropolis|Petropolitana]] incarcerabatur, inter menses Decembrem anni [[1862]] et Martium anni [[1863]], Černyševskij magnum opus suum – mythistoriam nomine ''Quid facere?'' ([[Russice]] [[:ru:Что делать? (роман)|«Что делать?»]]) – scripsit. Ibi auctor exempla hominum bonorum generationis novae depinxit atque [[ethica]]m 'egoismi rationalis' suam introduxit. Opus illud opiniones multorum hominum (quorum fuit, e.g., [[Vladimirus Lenin]]) maxime affecit.
{{CommuniaCat|Nikolai Chernyshevsky|Nicolaum Černyševskij}}
{{Fontes biographici}}
* [http://az.lib.ru/c/chernyshewskij_n_g/ Opera Černyševskij] in Bibliotheca Maximi Moškov] {{ling|Russice}}
* [https://archive.org/search.php?query=creator%3A%22Chernyshevsky%2C+Nikolay+Gavrilovich%2C+1828-1889%22 Opera Černyševskij] in Archivo Interretiali (in pluribus linguis)
 
Usor anonymus