Quantum redactiones paginae "Nicolaus Černyševskij" differant

(de notionibus)
Alumnus divisionis historico-philologicae [[facultas (universitatis)|facultatis]] philosophicae [[Universitas Petropolitana|Universitatis Petropolitanae]], Nicolaus Černyševskij initio ut magister, dein ut [[ars diurnariorum|diurnarius]] et [[critica litterarum|criticus litterarius]] favebat operi. Rerum novarum cupidus, modus gubernandi [[Imperium Russicum|Imperii Russici]] sui temporis damnabat. Anno [[1862]] propter proclamationem suam criticam de reforma [[abolitionismus|servos liberantem]] in [[Imperium Russicum|Imperio Russico]] anno [[1861]] perfectam (quam non satis esse putavit), arrestatus est et dein plus quam viginti annos in [[carcer]]e et [[exsilium|exsilio]] mansit. Cum in arce Sanctorum Petri et Pauli [[Petropolis|Petropolitana]] incarcerabatur, inter menses Decembrem anni [[1862]] et Martium anni [[1863]], Černyševskij magnum opus suum – mythistoriam nomine ''Quid facere?'' ([[Russice]] [[:ru:Что делать? (роман)|«Что делать?»]]) – scripsit. Ibi auctor exempla hominum bonorum generationis novae depinxit atque [[ethica]]m 'egoismi rationalis' suam introduxit. Opus illud opiniones multorum hominum (quorum fuit, e.g., [[Vladimirus Lenin]]) maxime affecit.
 
== Nexus externusexterni ==
{{CommuniaCat|Nikolai Chernyshevsky|Nicolaum Černyševskij}}
{{Fontes biographici}}
* [http://az.lib.ru/c/chernyshewskij_n_g/ Opera Černyševskij] in Bibliotheca Maximi Moškov] {{ling|Russice}}
* [https://archive.org/search.php?query=creator%3A%22Chernyshevsky%2C+Nikolay+Gavrilovich%2C+1828-1889%22 Opera Černyševskij] in Archivo Interretiali (in pluribus linguis)
[[Categoria:Alumni Universitatis Petropolitanae]]
[[Categoria:Incolae Imperii Russici]]
[[Categoria:Philosophi Russiae]]
[[Categoria:Revolutionarii Russiae]]
[[Categoria:Scriptores Russiae]]
Usor anonymus