Quantum redactiones paginae "Lucius Licinius Lucullus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
m ~
Linea 8:
 
== Lucullus agricola et gastronomus ==
Lucullus villam suburbanum habuit iuxta [[Tusculum]]. Ibi magna aedificia erexit quae "[[aviarium"]] appellata sunt "ut in eodem tecto [[ornithon]]is inclusum [[triclinium]] haberet, ubi delicate cenitaret et alios videret in [[mazonomus|mazonomo]] positos coctos, alios volitare circum fenestras captos".<ref>[[Varro Reatinus|Varro]], ''[[De re rustica (Varro)|De re rustica]]'' 3.4.2-3, cf. 3.5.8</ref> "Itaque [[Graeus Pompeius Magnus|Pompeio]] laudi datum est," addit [[Plutarchus]], "quod cum aestate aegrotanti ipsi medicus suasisset ut [[turdus|turdo]] vesceretur, famulusque negasset eo tempore inveniri turdum nisi [[altile]]m apud Lucullum posse, ab eo peti prohibuisset, medicoque dixisset: ''Ergo nisi Lucullus deliciis operam daret, Pompeius non viveret?'' Atque aliud comparatu facile sibi dari iussisset."<ref>Plutarchus, "Vita Luculli" 40.2.</ref>
 
Villam etiam habuit [[Bauli]]s; ibi [[piscina]]s confecit. Montem postea perfodit ut maritimam aquam in piscinas immisisset qui "bis cotidie ab exorta luna ad proximam novam" reciproce fluerent "ut . . . pisces suos videatur propter aestus eduxisse in loca frigidiora".<ref>Varro, ''De re rustica'' 3.17.8-9</ref> Quos pisces [[Marcus Licinius Crassus (triumvir)|M. Crassus]], tutela [[Marcus Licinius Lucullus (mortuus 42 a.C.n.)|M. Licinii L.f. Luculli]] accepta, quadraginta milia sestertiis vendidit.<ref>Varro, ''De re rustica'' 3.2.17.</ref>
 
[[Plinius maior|Plinius]] insuper ait: "Cerasi ante [[Bella Mithridatica|victoriam Mithridaticam]] L. Luculli non fuere in Italia; [[ad urbis annum DCLXXX]] is primum invexit e Ponto."<ref>{{Pnh}} [http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Pliny_the_Elder/15*.html 15.102]</ref>
Linea 22:
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Bibliographia ==