Quantum redactiones paginae "Lex" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 4:
 
'''Lex''' {{victio|Lex|gis|f}} est "quaedam rationis ordinatio ad bonum commune, ab eo qui curam communitatis habet, promulgata." [http://www.corpusthomisticum.org/sth2090.html#37454]. Varia sunt genera legum. In rita [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiae Catholicae Romanae]] opinione, [[Lex Divina]] constat ex eis qui a [[Deus|Deo]] sunt promulgata, sicut agnoscuntur varii [[homo|homines]] qui credunt ea vel divinae revelationi pertinere vel a ratione sciri potere; [[Lex Naturalis|Lex autem naturalis]] constat ex eis quae sciri potest hominem esse facienda, usu tantum [[ratio]]nis. [[Lex Positiva]] concludet ea, quae ab auctoritate humana sunt promulgata ad societatem bene ordinandam. Plurima etiam sunt theoria originis legum et fontis auctoritatis eorum.
 
== Imperium Romanum ==
=== Quomodo leges aetate imperii Romani definitae sint ===
Etiamsi quomodo mos legum ferendarum ortus sit adhuc ambiguitur videtur antiquissimum usum legis, id est ''legis actionem'', religionis ex potestate magis quam e consilio rei publicae valuisse. Postquam res Romana ab imperatoribus haberi consuevisset vocatione ''lex'' plerumque praecepta per auctoritatem rei publicae principiumque eius designata sunt. Exempli gratia iuris consultus [[Papinianus]] in ''[[Digesta|digestis]]'' 1 tit.3 s1 rem ita definivit: Lex est commune praeceptum, virorum prudentium consultum, delictorum, quae sponte vel ignorantia contrahuntur, coercitio, communis rei publicae sponsio.''
 
[[Iustinianus|Iustiniano]] imperatore lex in ''[[Institutiones|institutionibus]] ''(1 tit.2 s4) vox ita definitur: ''Lex est quod Populus Romanus senatorio magistratu interrogante, veluti consule, constituebat.''
 
=== Quomodo leges aetate rei publicae latae sint ===
 
* 1. Magistratus quidam senatui novam legem proponit
* 2. De lege ferenda in senatu disputatur
* 3. Lex publice promulgatur
* 4. Lex in [[Comitia|comitiis]] deliberatur (''[[rogatio]]'') et duabus sententiis fit suffragium (''uti rogas'' aut ''antiquo'')
* 5. Lex in comitiis accepta publicatur.
 
Duo sunt formae legum Romanarum, '''leges curiatae'' et ''leges centuriatae''. Principio pro ''legibus'' solum ''leges curiatae'' in ''[[Comitia|comitiis curiatis]]'' sanctae nominabantur. Institutis autem ''[[Comitia Centuriata|comitiis centuriatis]]'' curiata comitia tantum magistratibus ''imperium'' per ''[[Lex curiata de imperio|legem curiatam de imperio]]'' adrogare solebant.
 
Exinde leges a ''comitiis centuriatis'' sanciri, e magistratibus rogantbius nominari mos erat. Ex anno 287 v. Chr. [[Lex Hortensia|lege Hortensia]] constitutum est plebiscita legibus aequiparari. Aetate imperiali leges plebiscitaque a ''[[senatus consultum|senatus consultis]]'' et praecipue a ''constitutionibus'' gradatim substituta sunt.
 
=== Quomodo mos legum ferendarum abolutus sit ===
Apud [[Tacitus|Tacitum]] legimus (''Annales'' iii.25-28) legum frequentiam magnopere auctam esse. [[Iulius Caesar]] cum etiam arbitratus esse feratur num legum collationem curari opporteat ''[[leges Iuliae|leges Iulias]]'' tulit. Teste quidem Gaio iuris consulto (i.2ff) ''leges'' et plebis scita etiam aetate imperatorum retinebantur, exempli gratia ''lex Visellia'', altera ''lex agraria'' imperante [[Caligula]] nec non ''lex Claudia'' de manumissione feminarum (Gaius, i. 157, 171). Nulla autem lex post [[Nerva]]m imperatorem esse latam in ''digestibus'' 47 tit.21 s3 § 1 legimus (cf. [[Herennius Modestinus|Herennium Modestinum]]).
 
== Aetas media ==
Initio saeculo VI sub voce ''legis'' in regno Visigothorum complures codices iudicales ad Romanam partem habitantium spectantem (''lex Romana Visigotorum'') et Burgundorum (''lex Romana Burgundionum'') edicti sunt. Etiam in moribus Germanorum tribuum conscribendis nomen ''legis'' identidem adhibita est (''[[lex Alamannorum]]'', ''[[lex Baiuvariorum]]'', [[Lex Frisionum]], ''[[lex Ribuaria]]'', ''[[lex Salica]]'', ''[[lex Saxonum]]'' etc.).
 
== Notissimae leges Romanae ==
(secundum annum conceptionis):
* Lex XII tabulorum
* Lex Valeria Horatia
* Lex curiata de imperio
* [[Lex Canuleia]]
* [[Leges Liciniae Sextiae]]
* Lex Poetelia Papiria de nexis
* [[Lex Aquilia]]
* Lex Ogulnia
* [[Lex Hortensia]] de plebiscitis
* Lex Flaminia de [[Ager Gallicus|agro Gallico]] et [[Picenum|Piceno]] viritim dividundo
* Lex Claudia de modo navium
* [[Lex Cincia|Lex Cincia de donationibus]]
* [[Lex Furia testamentaria]]
* [[Lex Voconia]]
* Lex Calpurnia de repetundis
* Lex Rupilia:
* Lex Acilia de repetundis pecuniis
* [[Leges Semproniae]]
** Lex agraria
** Lex frumentaria
** Lex iudiciaria
** Lex militaris
** Lex de provincia [[Asia (Provinz)|Asia]]
** Lex de provinciis consularibus
** Lex de provocatione
** Lex de viis muniendis
* Lex agraria
* Lex Appuleia agraria
* Lex Appuleia de piratis persequendis
* Lex Tarentina
* Lex Iulia de civitate
* [[Lex Plautia Papiria]]
* Lex Pompeia de Transpadanis
** Lex iudiciaria
** Lex de magistratibus
** Lex de praetoribus
** Lex de repetundis
** Lex de tribunis plebis
** Lex de XX quaestoribus
* Lex Gabinia de piratis persequendis
* Lex Roscia theatralis
* [[Lex Manilia]]
* [[Lex Papia]]
* Lex Pompeia
* [[Leges Iuliae]]:
** Lex agraria
** Lex de repetundis
** Lex Vatinia de imperio Caesaris
** Lex Licinia Pompeia
** Lex municipalis
* Lex Antonia de mense Quintili
* [[Lex Ursonensis]]
* Lex Rubria de [[Gallia cisalpina]]
* [[Lex Falcidia]]
* [[Leges Iuliae]] [[Augustus|Augusti]]:
** Lex de adulteriis coërcendis
** Lex iudiciorum publicorum et privatorum
** Lex de maritandis ordinibus
* [[Lex Fufia Caninia]]
* [[Lex Aelia Sentia]]
* [[Lex Iulia et Papia|Lex Papia Poppaea]]
* Lex Iunia Norbanna:
* Lex Iunia Petronia:
* [[Lex Petronia]]
* [[Lex de imperio Vespasiani]]
* Lex Manciana
* [[Lex Malacitana]]
* [[Lex Salpensana]]
* [[Lex Irnitana]]
* Lex provinciae
* Lex Hadriana de rudibus agris
* Lex metalli Vipascensis
 
== Vide etiam ==